De poenis Sagarum, etc.
Veneficos, Sagas, Maleficos, Sortilegos, Divinos, et Magos, mundi luem, Ecclesiae virus, et Regnorum contagium iisdem poenis iura flagellant. lant. Olim lege veteri morte damnabantur Exodi 22. Levit. 20. Deuter. 13. et 18. ut saepe vidimus cum S. Doctore. Idem nunc constat tota causa 26. et toto Codice titulo de maleficis.
IURE Canonico excommunicantur venefici, malefici, eosque consulentes cap. si quis ariolos, 26. q. 5. non videtur tamen excommunicatio ipso facto, sed ferenda ut notant Doctores. Si vero sint haeretici, incurrent ipso facto excommunicationem in caena Domini.
IN iure canonico aliis poenis puniuntur; nam, si fuerint laici, poenitentia quadraginta dierum eis imponitur, ut patet cap. 1. de sortil. et refert S. Doctor in confessionali, cap. 3. particula 37. quae intelligitur in foro Confessionis; sicuti et in Concilio Ancyrae quinquenaria poenitentia puniantur 26. quaest. 5. nam secundum leges concremantur, et bona eorum proscribuntur, ut notat D. Bonavent. in confessionali, cap. 3. particula 48.
IN cap. Episcopi 26. quaest. 5. praecipitur, ut tales flagellati eiiciantur.
DE consulentibus vero dicitur in cap. Quisquis 2. quaest. 8. esse infames, et 26. quaest. 5. ex Concilio Toletano IV. cap 30. si sit Episcopus, aut presbyter, deponitur ab officio, et monasterio perpetuo addicitur, ut refert S. Doctor in confessionali, cap. 3. part. 49.
Standum tamen est in unaquaque dioecesi consuetudini illius loci.
IURE vero civili morte puniuntur cap. de maleficiis, et Mathem.
SI delictum admixtam habet haeresim, vel suspicionem, ad Inquisitores fidei cognitio horum pertinet cap. causam, §. de haeret. in 6. et notat Suarez cap. 18. si vero non adsit suspicio haeresis, non pertinet eius cognitio ad Inquisitores, iuxta cap. causam, sed censetur mixti fori, nisi ratione personae ad Ecclesiasticum pertineat.
SCIAS primo, Bullam Sixti V. contra Iudiciarios extendere potestatem Inquisitorum contra veneficos, etc. neque solum contra sortilegos, ut putat Sanchez Tom. 1. lib. 2. cap. 38. Ita monet Diana part. 4. tract. 8. de offic. et potestate Inquisit. resol. 107. Possunt autem vi huius Bullae animadvertere in omnes superstitiones, saltem sapientes haeresim, etiam non manifestam, ut notat Diana.
IN dubio etiam: an sortilegia sapiant haeresim, manifeste possunt Inquisitores iure novo Sixti V. cognoscere: Addo et iure antiquo cap. accusatus, ut docent Simanca, de Cathol. Instit. tit. 30. et alii penes ipsum, ac novissime Acugna tract. de confessar. sollicitantibus, quaest. 5. num. 15. et Diana loco cit. resol. 112. et Tract. 7. resol. 10.
TANDEM licet iure antiquo DD. Inquisitores non possent cognoscere, nisi de sortilegiis, divinationibus, etc. quae saperent haeresim; tamen nunc, vi Bullae Sixti V. de omnibus cognoscunt, ut notant Scortia in Bull. Pontif. epist. 58. Theor. 158. et alii, quos sequitur Diana part. 4. Tract. 7. de poenis delictorum, resol. 10.
DE modo vero, ordine, et rigore procedendi contra hos nefarios, agunt Tannerus 2. 2. disp. 4. quaest. 5. et Martinus Delrius lib. 5. disq. mag.
MONENT tamen Tannerus, caute admodum ut procedatur, et pie, ne innocentes involvantur his infamiis; quod si multi nocentes sint, et cum his miscendus innocens, potius abstineant.
UNICUM dubiolum appono: An Striges, quae infantes occiderunt, tradendae sint a DD. Inquisitoribus Iudici saeculari ob homicidia, etiamsi vere convertantur. Negant Simanc de Cathol. Instit. tit. 37. num. 17. Albertinus de agnosc. proposit. caib. quaest. 25. num. 66. apud Fagundez lib. 1. cap. 44. num. 21. Idem docent Sousa Inquisitorum Aphorismis, lib. 10. cap. 58. Farinac. quaest. 20. num. 105. apud Dianam, resol. 10. adducta.
SED notat Diana, novissime Gregorium XV. oppositum declarasse, et ideo hunc tradendum Curiae saeculari; si vero infirmitas, vel impotentia ad matrimonium, sive nocuerit aliquibus fructibus, etc. graviter; in muro claudatur, sive carceribus in S. off. Inquisit. ubi illud extitit, fabricandis mancipari debeat.