De superstitiosis observationibus ad opera.
S V P E R S T I T I O vanae observationis a divinationibus differt, quia divinatio ordinatur ad cognitionem occultorum indebitam obtinendam; observatio autem superstitiosa ad obtinendas aliquas commoditates, vel ad nocendum aliis. Fit autem explicita, vel implicita Daemonis invocatione.
Et quidem, si effectus praetensus naturalem virtutem superet, est superstitio, quia diabolo honor, Deo soli debitus, exhibetur; si vero non superet, videtur peccatum contra caritatem, erga seipsum, ut ait Valentia quaest. 13. puncto tertio.
Media autem ideo cognoscuntur superstitiosa, quia inepta, ut imagines Astronomicae, Amuleti, characteres in laminis, verba inepta, mixta sacris, quae frequenter mulierculae mussitant ebibi debere. Tales sunt curationes Ensalmorum per verba quaedam. Ita Fagundez in primum praeceptum Decal. lib. 1. cap. 36. et in secundo Ecclesiae, lib. 8. cap. 4. num. 16. etsi enim dono gratis dato aliqui habeant virtutem curandi ab infirmitate aliqua, tamen illis vis non inest verbis, sed personis. Ita Reges Franciae divinitus contactu factatae dexterae curant turgidas inflationes in Gula, ut notant Less. lib. 2. cap. 43. d. 10. Tanner. d. 5. quaest. 7. d. 2. n. 40.
Ensalmatores quidem tolerandi essent, si remediis naturalibus orationes admissas adderent, nil enim pravi orationes addunt. Ita Suarez Tom. 1. de Relig. lib. 2. de superstit. cap. 15. Sanchez. lib. 1. Decal. lib. 2. cap. 50. num. 39. Fagundez in primum Decal. lib. 1. cap 36. et alii apud eos.
Addit Tannerus d. 5. quaest. 7. dub. 2. num. 37. hos Saluatotes, seu Ensalmatores aliquos videri habere gratiam gratis datam; hoc tamen incertum est, cum alias hi viri perditi sint.
De Psyllis vero Africae, et Italiae Marsis, qui haustu venena extrahebant, diabolicae magiae adscribit Delrius lib. 1. disquis. mag. cap. 3. quaest. 4.
Monet vero Tannetus, non omnes ceremonias illico damnandas, puta circumducere iumenta prope templum alicuius Sancti v. g. S. Pancratii; panem, adipemve in Parasceve Crucifixo admota, aegris applicare, de quibus Greiferus de cruce, lib. 2. cap. 62. Vide alia in Tannero, et Fagundez.
Afferri solent hic indicia, quando sunt res superstitiosae; sed haec supra retuli.
Unum autem solet adverti praecipuum, ne apparitionibus facile credatur: Solet enim Daemon in Angelum lucis transformari, atque animam, quae salva creditur alicuius, se fingere, ut eam infamet; vel aliam, quae perdita putatur, venerationi exponat, ut notat D. Thom. p. p. quaest. 113. art. 4. et alii:
Adverte etiam, non posse Daemones ad libitum efficere, ut animae vel e Purgatorio, vel Inferno prodeant: Sunt enim in Dei carcere. Unde ille Dives Lucae 16. non potuit ex orco evenire, ut notat D. Bonavent. ibi, et cum eo Fagundez n. 9. Exire autem eos aliquando Deo volente e suis receptaculis, ostendam Tertia parte, Tom. 1. d. 39. cum D. Bonavent. in 4. d. 45.
Cavendum tamen a fallaciis. Erit autem duplex signum praecipuum ad eas noscendas. Primum, si ad Crucis signum, vel nomen Iesu, Mariae Virginis, et Sanctorum timeant, aufugiant, vel reliquias Sanctorum, aut ceram benedictam, aquamve lustralem horreant. Secundum, si importune exquirant semel et iterum immiscendo inepta. Ita Thyraeus lib. de spirituum apparitionibus, cap. 16. Delrius lib. 2. disquis. quaest. 26. sect. 3. Fagundez num. 12.
Quod tamen ope Daemonis animae appareant, opponunt, Samuelem iussu Magae apparuisse Sauli 1. Reg. 28. ut dicam cum D. August. 3. part. loc. cit. et docent multi Patres: Iustinus in Dialogo cum Tryph. ad calcem, Lyra, et Caietanus ad primum Reg. 28. Tostatus quaest. 18. D. Thom. 2. 2. quaest. 174. art. 5. et p. p. quaest. 89. art. 6. et multi expositores apud Fagundez num. 18. Suarez Tom. 1. de Relig. lib. 2. de superstit. cap. 16. Pererius in cap. 7. Exodi, 18. Cornelius a lapide in Eccles. p. 3. cap. 46. qui huic sententiae arridet. Neque id factum est iussu Pythonissae, sed ante eius incantationes, iussu Dei.
Admonet insuper Fagundez cap. 37. alias esse superstitiones in rebus sacris, ut in Missis S. Amatoris; et Missis Comitis, ubi superstitiosa miscentur. E pecunia primo oblata Crucifixo in Parasceve, annulum ad sanitatem efficiunt, quod tamen non omnino damnatur: Colligunt herbas die S. Ioannis Baptistae; quod nil obest, si naturalem causam attendant. Imagines alicuius sancti ligantur submerse in flumine, donec pluat. Vide ipsum.