De Divinatione e Somniis.
QUOAD somnia notandum e D. Bonavent. 3. part. Centil. sect. 23. et opusculo, Declaratio terminorum Theologiae, et in 2. d. 7. part. 2. quaest. 3. ad argumenta, et d. 23. art. 2. quaest. 2. ad argumenta, multis e causis ea evenire. Primo e singulari Dei Providentia, qualia fuere somnia Ioseph. Secundo ex constellatione caeli, et impressione aëris. Tertio ex affectione, et dispositione corporis humani. Quarto e sollicitudinibus praeviis. Quinto actu daemonum.
A Deo quidem veniunt somnia ad voluntatem Divinam pandendam: Tale fuit somnium Ioseph de Virgine non deserenda, de fuga in AEgyptum, de reditu; Magis etiam de via declinanda, Matth. 1. et 2. et haec bona sunt, cum a Deo sint.
De his habes Numer. 12. Iob 33. Genes. 40. et 41. Danielis 2. 4. et 7. Iudicum 7. 3. Regum 3. Esther 10. et tt. 2. Machab. 15. et alibi monitiones, et exempla. Si tamen non sit probabilitas, somnia illa esse a Deo, non licebit eis fidem praestare, non enim aliunde potest haberi futurorum contingentium notitia. Ideo prohibentur Deuter. 13. ubi eos morte puniendos decernit. Ecclesiastici 34. ubi dicitur: Somnia extollunt imprudentes: Nisi ab Altissimo fuerit visitatio, ne dederis in illis cor tuum: Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Ita probatur a S. Doctore in 2. d. 7. loc. cit. Potest tamen esse culpa venialis, si ex levitate credantur, vel non firmiter.
MORTALE est etiam aliqua inania aegrotorum lectulis supponere, v. g. cornua, litteras, ut somnum captent: Haec enim ex implicito saltem pacto cum diabolo effectus habent.
INTERNOSCUNTUR autem, an somnia a Deo sint, vel a diabolo illis signis, quibus et revelationes, ut notat Delrius lib. 4. disq. mag. cap. 3. quaest. 6. Pererius lib. 1. in Danielem, quaest. 3. et lib. 2. de magia quaest. 3. Suarez Tom. 1. de Relig. lib. 2. de superstit. cap. 13. Fagundez lib. 1. in primum praeceptum, cap. 39.
Duo autem praecipua sunt signa. Primum est ab effectu, ad quem movent: Si enim ad bonum opus excitant, bona sunt. Secundo ex affectibus, quos causant, nempe si alacritatem, devotionem vetam, signum est bona esse. In his tamen caute, et humiliter incedendum, cum sui etiam prudentis confessarii iudicio.
SI somnia sint ex impressione aliqua, et influxu causarum secundarum, puta aestu, aut aëre humidissimo, turbido, nil praetendere valent, solent enim humores vehementer commovere, unde plerumque somnia oriuntur indicantia humores praedominantes in nobis. Sic enim biliosi incendia videntur intueri, sanguinei vulnera, melancholici atra, puta fumantes globos, aut caliginem densam, funera, et mortuos. Pituitosi vero albicantia, puta nives: si se per aërem volantem putat, signum est temperatae simetriae, si thesauros invenire putet, signum est deficiti habendi. Tandem S. Doctor concludit, haec esse signa infirmitatis ex humore aliquo praedominante. Haec autem observare ad medicos spectat, ut docent Ciruelo de superstit. 2. p. cap. 6. Perer. supra de magia, quaest. 7. Azor. tom. 1. lib. 9. cap. 17. Less. lib. 2. cap. 43. d. 8. Suarez tom. 1. de Relig. lib. 2. de superstit. cap. 13. Fagundez num. 20. Tanner. d. 5. quaest. 7. d. 1.
AD haec somnia ex abundantia humoris dominantis spectat illud somnium, quo aliquis spectrum in se irruere, et se opprimere de nocte videt, ac sentit, quem Incubum vocant Medici, et Ephialtes dicitur, ut ait S. Doctor loc. cit. Centil. provenit enim a crasso, tettoque humore, in cerebrum irruente, et vias spirituum animalium intercipiente, ut docet S. Doctor cum Galeno lib. 3. de locis male affectis, cap. 4. et hoc est signum crassi, et melancholici sanguinis, et est periculum Epylepsiae, si quis crebro illud patiatur, et hoc dicitur etiam phantasma, a Cicerone Visum: Agit de his late Marobius lib. 1. in somnium Scipionis.
SOLENT et somnia e curis, et sollicitudinibus ingruere, quae sola causas praeteritas indicant, et nihil futurum divinandum ptoponunt.