SUPPONO, revelatum in confessione nunquam posse dici, etiam imminente aliter morte. SECRETA vero crimina in publicam perniciem mihi secreto revelata extra confessionem, possum dicere Iudici, absque periculo etiam irregularitatis, ob mortem alicuius secuturam, modo protester, me denunciare ad mala cavenda sine sanguinis effusione. Ita Doctores multi apud Fagundez lib. VIII. cap. V. num. 5.
IN quaestione autem proposita, communiter afferunt, posse revelari crimen, extra confessionem cognitum secreto, si grave damnum proximo innocenti immineat, praemissa tamen fraterna correptione, si illa profutura speratur. Ita D. Thom. 2. 2. q. 70. art. I. ad 2. et alii multi apud Fagundez cap. VI. num. 7. Bassaeum, V. Reus, num. 8.
DEINDE dicunt, licere ad vitanda tormenta, et alia gravia mala, dicere peccatum occultum auditum, etiamsi mors patratoris sequatur. Ita Lessius lib. II. cap. XI. de detract. dub. 8. a num. 54. Fagundez num. 9. et indicat Tanner. num. 149. cum aliis.
MONET vero primo, cavendum ne includantur secreta Principum, quorum revelatio gravia inducit mala: Ita cum multis advertit.
ADDIT secundo, alias secretum privatum non revelandum, si vi, et fraude acceptum sit. Idem docent Sotus lib. V. quaest. X. art. II. Sayrus lib. XI. c. 3. Navar. summa cap. 28. num. 54. Ceterum revelare secretum sine causa, esse mortale docet S. Doctor in speculo animae, cap. primo, §. Machinatio, in fine.
DISPUTANT hic de apertione litterarum. RESPONDENT, aperire litteras, absque gravi causa, puta probabilis opinionis, in eis strui sibi insidias, esse mortale, si probabiliter grave negotium eas continere agnoscas; non autem si litteras ordinarias ex levitate aperias. Vide Fagundez cap. IX. in fine.
EGO equidem aestimo rem esse gravissimam litteratum apertionem, quippe destruitur confidentia humani commercii inter absentes, pax Reipublicae perturbatur, excitantur inimicitiae. Et cum semper praesumendum sit, litteras propter graviores causas mitti, non nisi temere aperiuntur.