An detractio sit peccatum mortale.
Certissimum est, detractionem directam, et intentione denigrandi famam, esse peccatum mortale. Ita D. Bonavent. locis adductis, quaest. 11. D. Thom. hic, et alii communiter apud Valentiam quaest. 17. p. 2. Fagundez l. 8. cap. 1. num. 8.
Multis scripturarum testimoniis id ostendit S. Doctor in Bibliis pauperum, cap. 71. ubi ostendit, impium esse, et pessimorum hominum scelus, gravitatemque huius criminis colligit ex poenis, a Deo inflictis.
Sic Numer. 14. Detraxerunt filii Israël in malum suum his, qui duxerant Iosuë, et Caleb de terra promissionis; proclamantes eos mendaces, et deceptores simul cum Moyse. Numer. 16. Core, Dathan, et Abiron absorpti sunt vivi in infernum, alii etiam igne viventes sunt cremati.
Qui detrahunt Sauli primo Reg. indicuntur filii Belial. Absalom. 2. Reg. 15. detrahebat regimini patris, et fuit suspensus a Deo in quercu, et damnatus.
Christus Matth. 9. Lucae 5. et 19. graviter reprehendit Pharisaeos murmurantes, tanquam perditos.
Probatur a D. Bonav. et ad 19. Lucae ex Sap. 1. Custodite vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae.
Deinde repetit murmurationes populi in deserto, et eorum damnationem, affertque id prima Corinth. 10. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
Idipsum probat S. Doctor in speculo animae, cap. 1. illo Rom. 1. Detractores Deo odibiles, dignos morte; et non solum qui talia agunt, sed etiam qui consentiunt.
Probatur secundo a D. Bonav. in Pharetra, l. 3. cap. 3. ex D. Isidoro, in Synon. cap. 10. Detractio grave crimen est, detractio gravis damnatio est.
D. Bernardus serm. 24. in Cant. Unus est detractor, qui loquitur, et unum tantum verbum profert; et tamen illud unum verbum, uno in momento, multitudinis audientium aures inficit, animas interficit. Et lib. 2. de Consider. Detrahere, an detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim.
D. Anselmus de similitudine, cap. 147. Tria sunt genera homicidii, quae pari plectuntur poena, interfectio hominum, detractio proximorum, odium fraternum. Et cap. 149. Detractio est, quoties quis aliquid ea intentione de aliquo dicit, unde ipse minus amari, vel appretiari possit.
Ratio D. Bonaventurae, qua omnes utuntur, est in speculo animae, cap. 1. Furari rem alienam est peccatum grave ex genere, contra septimum praeceptum, ut si fureris bovem proximi, vel nummos; sed res pretiosior est fama externis opibus, ut dicitur Prov. 23. Ergo peius est detrahere famae, quam nummos furari; ex quo etiam deducit S. Doct. eum magis teneri ad restitutionem, quam furem, quia maius bonum abstulit contra iustitiam.