An liceat crimen, notorium in uno loco, narrare in alio, ubi non est notum.
OPORTET supponere aliquos casus, in quibus non est adeo gravis de hac re difficultas.
SUPPONO primo, manifestare crimen alicuius etiam infamati, intentione mala graviter nocendi, esse mortale contra caritatem. Ita communiter Doctores apud Fagundez in octavum praeceptum Decal. cap. 4. n. 3. cum D. Bonav. cap. 1. et 4. Speculi animae, ubi saepe iniungit, malitiam consistere in intentione nocendi.
DICO secundo. Si aliquis infamatus olim, iam suam recuperavit famam, erit mortale eum iterum infamare renovando criminis memoriam. Ita communiter Doctores apud Fagundez num. 4. Tannetum disp. 4. quaest. 8. n. 143. etsi Less. l. 2. cap. 11. dub. 13. dicat, esse solum contra caritatem.
DICO tertio. Si aliquis in uno loco est infamatus, nec famam resarcivit, non esse mortale narrare eius crimen in alio loco, quo fama est brevi perferenda. Ita Tanner. disput. 4. quaestione 8. num. 142. Fagundez numer. 9. adducentes Malderum de Iust. tract. 7. cap. 1. dub. 6. Toletum l. 5. cap. 63: Petrum Navarrum lib. II. cap. IV. num. 295. Lessium lib. II. cap. XI. de tract. dub. 18. num. 78. Aragonium, Baunem, Valentiam; et alios, infra afferendos, afferentes, non esse mortale referre etiam in loco alieno, quo fama non erat perferenda. Idem dicunt Tannerus, et multi apud eum; si quis sententiam Iudicis vulget in loco etiam remotissimo, non esse peccatum. Sed de hoc est grandis quaestio.
PRIMA opinio est, esse peccatum mortale, saltem contra Caritatem, narrare aliquod crimen in loco, quo nunquam esset fama perventura. In hac sententia sunt communiter Doctores apud Dianam part. III. tract. V. resol. 17. Lessius lib. II. cap. XI. dub. 13. num. 28. Sayrus lib. V. quaest. X. art. II. Villalobo tom 1. tract. XI. diffic. 6. num. 13. Faber in IV. disp. 53. n. 130. Salon 2. 2. quaest. 62. art. II. controv. 18. Navar. lib. II. cap. IV num. 288. Sayrus lib. XI. cap. IX. n. 25. Malder. 2. 2. tract. VII. cap. I. dub 6. Adrianus quodl. XI. et alii plurimi apud allegatos cum Tolero lib. V. c. 65. Tannero disp. IV. quaest. VIII num. 142. Bassaeo V. Detractio, 1. num. 10.
SECUNDA sententia negat esse mortale. Ita Fagundez in octavum praeceptum decal. lib. VIII. cap. IV. a num. 11. (locum male allegat Diana.) Idem sentiunt Caietanus, tom. II. opusc. 31. respons. 9. Navar. summa, cap. XVIII. num. 26. Maior in IV. dist. XXI. quaest. II. Azor part. III. lib. XIII. dub. 8. Filliucius tom. II. tract. 32. cap. IX. num. 255. Diana loc. cit. et probabilem existimat Nangus 3. part. tract. I. quaest 80. art. VI. diffic. 3.
RATIO est, quia quando crimina sunt notoria, auctores illorum ius ad famam amisere; et si ex iudicis sententia famam amisere, est poena, ut supponitur, iusta, inflicta a iudicibus, qui id intendunt, ut ab omnibus sciatur.
ENIM vero si delictum in aliqua domo fuerit patratum, non licebit tuba canere per vicos, et plateas, et id erit mortale contra iustitiam, Sotus lib. V. de Iust. quaest. X. art. II. Malder. de iust. tract. VII. cap. I. Fagundez num. 10.
RATIO est, quia is non est iure privatus, etiamsi rumor aliquis erupisset; et sane ampla aperiretur via detractionibus.