An sit mortale revelare crimen occultum uni, vel duobus viris prudentibus, qui id tacebunt.
PRIMA opinio est assertiva. Ita Salonius, et Bannes 2. 2. quaest. 73. art. 2. ille in controversia; hic vero dub. 1. et alii apud Sayrum l. 11. cap. 6. n. 12. Bonacina de controv. disp. 4. quaest. 4. p. 3. Malder. 2. 2. tract. 7. cap. 1. dub. 4. Vega Summa t. 2. cap. 8. casu 12. Azor. t. 3. l. 5. cap. 9. quaestio 2. Videtur D. Bonav. loc. cit. in speculo animae, cap. 1. Sequitur Valentia ad quaest. 73. p. 2. dub. 1. Suarez Tomo 4. disp. 34. sect. 1. Filliuc. Tomo 2. tract. 10. cap. 3. num. 90. Molina Tomo 2. disp. 29. Fagundez l. 8. cap. 2. num. 24. Sayrus l. 11. cap. 6. num. 11. Bassaeus, v. Detractio 1. num. 11. qui ait esse communem sententiam.
OPPOSITA sententia probabilis visa est Dianae p. 1. Tract. 17. resol. 22. alleganti Lessium l. 2. cap. 11. num. 7. Caietanum 2. 2. quaest. 73. art. 2. dist. 1. Perrum Nauar. l. 2. cap. 4. num. 335. His addere potest Reginaldum Tom. 2. l. 2. cap. 4. num. 75. et alios, ex quo deducit Diana resol. 24. non teneri audientem corrigere detractorem illum, et adduci etiam Cordubam quaest. 2. conclus. 2.
ASSERO cum priori sententia, asserente, esse peccatum mortale crimen occultum patefacere etiam uni, vel alteri prudenti.
PROBATUR a S. Bonav. quia ordo correctionis fraternae est praeceptus; is autem praecipit, ne duos, etiam prudentes suppositos, ad emendationem adducas ante correctionem secretam. Hunc autem ordinem esse praeceptum, ostendi Tract. de Caritate Disput. de correctione fraterna.
PROBATUR secundo, nam iudicium temerarium de aliquo est mortale, etiamsi unus solus amittat bonam aestimationem de illo, et quod sit paritas probatur ex 4. Iacobi. Qui detrahit fratri, vel iudicat fratrem, detrahit legi, et iudicat legem.
RESPONDET Bonacina, negando paritatem, quia iudicans adscribit peccatum forte falsum, et ideo gravem infert iniuriam.
CONTRA: ergo revelare crimen verum, non est ex genere mortale, si indebite fiat? Tandem, quia, ut dicebat P. Marinus noster maius damnum infertur, dum dicitur paucis prudentibus, quam aliis multis, qui prudentes non reputantur, et docet Fagundez num. 24. Sayrus loc. cit. Hoc desinit etiam disput. de Restitutione.