Quid sit PRAESUMPTIO, et quale peccatum.
Hic sumitur Praesumptio pro actu opposito Spei per excessum.
Est autem Spes obtinendi a Deo gratiam, et gloriam, et reliqua dona supernaturalia inordinate, idest, aliter, quam Deus ea obtinenda statuit. Ideo contra Dei gloriam pugnat, ut advertit S. Doctor, sermone primo Hexaëmeron.
HINC habes, esse peccatum ex genere mortale: nam graviter contra Dei iudicium, et voluntatem pugnat. Ita D. Bonavent. loco citando, D. Thom. 2. 2. quaest. 21. art. 1. Suarez disp. 1. sect. 3. Sanchez Tom. 1. Decal. Lib. 2. cap. 14. Valentia disp. 2. quaest. 3. puncto 2. Bannes quaest. 21. art. 2. disp. 2. Fagundez in primum praeceptum Decal. cap. 31. num. 20.
VIDETUR autem gravior Desperatio, quam Praesumptio: nam illa est contra Dei misericordiam, quae est illi maxime naturalis, et in effectibus propria; Praesumptio vero est contra Iustitiam, ut notat D. Bonav. in 3. dist. 26. dub. 2. in fine, et D. Thom. quaest. 1. art. 2. Suarez disp. 2. sect. 3. Fagundez Lib. 1. cap. 31. n. 26.
OPPONITUR autem Praesumptio non modo Spei, sed etiam Timori, ut docet S. Thom. art. 3. Valentia disp. 2. quaest. 3. puncto 2. et D. Bonavent. dist. 34.
OBSERVAT autem S. Doctor dist. 26. art. 1. quaest. 3. ad 2. Spem esse mediam inter praesumptionem, et desperationem, non ad modum participationis de extremis, sed excludentis extrema.
IGITUR Praesumptio potest multipliciter esse: Primo, volendo beatitudinem propriis viribus cum Pelagio. Secundo, sine poenitentia, et operibus, cum Luthero, etc. Tertio, volendo in fine vitae, post laxam vitam, sublevari a Deo. Ita Suarez disp. 2. sectione 4. Sanchez Tom. 1. Decal. Lib. 2. cap. 33. Medina Lib. 1. summae, cap. 14. §. 2. folio 79. Bannes loco citato, Azorius Tom. 1. Lib. 9. cap. 2. quaestio 7. Fagundez numero 2.
POTEST autem esse et cum haeresi, et sine haeresi. Erit cum haeresi, si adsit iudicium, posse haberi salutem propriis viribus, vel sine meritis. Ita Valentia quaest. 3. puncto 2. Sanchez num. 8. Fagundez 1. 2. Bassaeus V. Spes.
ADVERTE vero, Praesumptionem posse esse contra humilitatem, ut docet D. Bonav. p. p. Cenil. sect. 17. et est species superbiae. Potest esse contra fortitudinem, et coincidere cum temeritate, etc. Verum de his praesumptionis speciebus, non est hic agendi locus.