Quid sit Detractio, et quotuplex.
Detractio est iniusta laesio, ac denigratio bonae famae alterius per occulta verba. Ita D. Thom. hic, ubi Thomistae, D. Bonav. in speculo animae, cap. 1. ad medium, et p. 1. Centil. sect. 13. in fine, et opusculo Declaratio terminorum Theologiae.
Adverto autem, occultam prolationem non esse intrinsecam detractioni, sed ad modum pertinere, quo fit, ut plurimum; nam si aliquis alteri crimen imponat secretum, vel falsum, praesentibus aliis, hic sane peccat etiam detractione, et non sola contumelia. Ad modum autem pertinet detractionis, ut sit de absente, iuxta id, Ecclesiast. 10. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit, ut notat Valentia quaest. 17. p. 1. post D. Bonav. loco primo citato, et hoc indicat S. Thom. ad 1.
Differentias seu divisiones Detractionum sumuntur ex variis modis, quibus potest aliquis voluntarie famam alicuius denigrare, ut videre est apud D. Bonaventuram locis allegatis, Adrianum quodl. 11. D. Thom. hic ad 3. Alens. 2. p. quaest. 146. membr. 1. Sotum l. 5. de Iustitia, quaest. 10. art. 1. Navar. Manual. cap. 18. num. 21. Valentiam loco citato.
Dividitur autem detractio in directam, et indirectam ex parte voluntatis.
Directa est, cum aliquis detrahit, ut denigret famam; Indirecta, cum aliquid dicit incaute, vel ignoranter, quod famam laedit. Ita D. Bonav. loc. cit. speculi; directa dicitur Detractio formalis; indirecta vero materialis.
Secundo potest dividi in Directam, et Indirectam ex parte actus externi, seu modi, quo quis alterum infamat. Atque ex hac parte detractio directa est secundum D. Thomam hic ad tertium, et D. Bonav. locis adductis Centil. et speculi, cum quis alterum infamat, tribuendo ei aliquid mali; quod contingit quadrupliciter, scilicet, vel falso imponendo crimen alteri, vel illud verbis augendo; vel revelando crimen occultum, etiamsi verum; vel dicendo, fuisse ab eo factum mala intentione, et hoc si leviter sine indiciis dicitur, est etiam iudicium temerarium, ut dicunt omnes cum D. Bonav. cap. primo speculi animae, ad medium.
Indirecta autem detractio ex eodem capite, est, cum quis alterum infamat, habendo se modo indebito circa famam alterius; idque tripliciter, vel negando bonum illius, vel malitiose reticendo, quando debet dici, vel etiam minuendo. Addit Glossa ad 7. Danielis etiam nutibus indicando, et fingendo, se id dicere ex caritate, et pietate, qui modi sunt pessimi, et hos decem modos ait Glossa esse decem illa cornua magnae Bestiae.