Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.
Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.
Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.
Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.
Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.
Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.
Cum autem scismatici ab ecclesiae corpore sint diuisi ac separati, et extra unitatem ecclesiae spiritussanctus non accipitur, non immerito dubitatur an apud ipsos tali scissura ab ecclesia segregatos aliquid maneat potestatis spiritualis, quocirca de hoc venit aliquid dicendum. Pro quo notandum iuxta sanctum Thom. in 2.2. q. 39. ar. 3. quod duplex est spiritualis potestas: scilicet sacramentalis alia iurisdictionalis. Sacramentalis quidem potestas est quae per aliquam consecrationem confertur. Omnes autem consecrationes ecclesiae sunt immobiles manentibus quae consecrantur, sicut patet etiam in rebus inanimatis: nam altare semel consecratum non consecratur iterum nisi fuerit dissipatum, et ideo talis potestas secundum suam essentiam manet in homine qui per consecrationem eam est adeptus quamdiu vivit, sive in scisma sive in haeresim labatur, quod patet ex hoc quod rediens ad ecclesiam non iterum consecratur. De quo beatus Augustinus in lib. contra Donatistas dicit: Sicut redeuntes ad ecclesiam qui priusquam recederent fuerunt ordinati non utique rursus ordinantur. Retinent ergo scismatici potestatem sacramentalem ordinem retinentes.
Praeterea hoc idem aperte colligitur ex eo quod Urbanus papa dicit et habetur in c. Ordinationes 9. q. 1: quod Qui ab episcopis quondam catholicae ordinatis sed in scismate a Romana ecclesia separatis consecrati sunt, eos cum ad ecclesiae unitatem redierint servatis propriis ordinibus misericorditer suscipi iubemus, si eos vita et scientia commendat. Hoc autem non potest esse nisi spiritualis potestas per consecrationem data apud scismaticos maneret. Verum quia potestas inferior non debet ire in actum nisi secundum quod movetur a potestate superiori, sicut et in rebus naturalibus patet, inde est quod tales usum potestatis amittunt, ita scilicet quod non liceat eis sua potestate uti; si tamen usi fuerint, eorum potestas effectum habet in sacramentalibus, quia in his homo non operatur nisi sicut instrumentum Dei. Unde effectus sacramentales non excluduntur propter culpam quamcunque conferentis sacramentum. Unde auctoritates dicentes scismaticos et haereticos non habere potestatem spiritualem praefatam scilicet sacramentalem semper sunt intelligendae quantum ad legitimum usum illius, non autem sunt referendae ad ipsam essentiam potestatis, sicut est illud extra de scismate c. 1., ubi Lateranense concilium dicit ordinationes ab Octaviano et Guidone haeresiarchis factas et ab ordinatis ab eis irritas esse censemus. Et idem habetur in ca. Ordinationes 9. q. 1. Hoc autem intellige, ut ait glossa, quantum ad executionem, nisi cum eis fuerit dispensatum, vel si ordinatus probaret se nescivisse illum fuisse scismaticum qui eum ordinavit, ut in cap. Ordinationes ubi supra. Ex quibus manifeste etiam habetur apud scismaticos vera esse sacramenta, dum tamen in forma ecclesiae dentur sive dispensentur. Unde Aug. libro de unico baptismo ait: Potest sacramentum tradere separatus sicut potest habere separatus. Nam ut idem Aug. contra Petilianum Donatistam testatur: Sacramentis Dei nihil obsunt mores malorum hominum, quod illa vel non sint vel minus sancta sint. Unde omnes auctoritates sanctorum patrum quae videntur sonare quod apud scismaticos vel haereticos non sint vera sacramenta, vel intelligantur de illis scismaticis et haereticis qui formam ecclesiae non servant, sicut illud Pelagii papae in c. Pudenda 24. q. 1: Qui divisus est ab apostolicus sedibus execrat potius ipse et non consecrat. Iure ergo execratus tanti et non consecratus poterit dici, et similes auctoritates, vel intelliguntur auctoritates praefatae de sacramentis non quantum ad veritatem essentiae sacramentorum, sed quantum ad rem sacramenti sive effectum salutiferum eorum; quoniam verum est quod si manifeste sint ab ecclesia praescissi, quicunque accipiunt ab eis sacramenta peccant nisi sacramentum baptismi in articulo necessitatis, et per hoc impediuntur ne effectum sacramenti consequantur, et ita quantum ad rem sacramenti dicuntur illa sacramenta falsa aut mania. Hoc modo accipiendum dicit s. Thom. in tertia parte illud quod Leo papa scribens ac Leonem Augustum ait quod in Alexandrina sede omnium caelestium sacramentorum lumen extinctum est, intercepta sacrificii oblatio, deficit chrismatis sanctificatio, etc. Dicta vero Cypriani quae videntur velle apud scismaticos et haereticos non esse vera sacramenta non cogunt, quia eius sententia non tenetur, ut dicit sanctus Aug.
Potestas autem iurisdictionalis est quae ex simplici iniunctione hominis confertur, et talis potestas non immobiliter adhaeret. Unde in scismaticis et haereticis non manet, unde non possunt absolvere nec excommunicare nec indulgentias facere aut aliquid huiusmodi; quod si fecerint nihil est actum. De qua potestate videtur accipienda auctoritas Cypriani in epistola, et habetur 7. q. 1. cap. Novatianus: Qui nec unitatem spiritus nec communionis pacem observat, et se ab ecclesiae vinculo atque sacerdotum collegio separat, nec episcopi potestatem habere potest nec honorem. Item idem Cyprianus in epistola ad Magnum, et habetur in ca. Didicimus 24. q. 1: Didicimus omnino haereticos et scismaticos nihil habere potestatis ac iuris. Quocirca in c. 1. extra de scismate post illa superius allegata dicitur sic: Adiicientes ut qui dignitates ecclesiasticas seu beneficia per dictos scismaticos acceperunt careant impetratis. Alienationes quoque quae per eosdem scismaticos sive laicos factae sint de rebus ecclesiasticis omni careant firmitate. Et hoc ideo quia apud scismaticos nihil remanet potestatis iurisdictionalis. Unde glossa super verbo omni careant firmitate ait: Quia dum ecclesia pastorem habet haereticum vel scismaticum vacare intelligitur, supra de rescrip. cap. primo.