Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Consummatis auxiliante Domino benignissimo Salvatore nostro tribus primis libris, ad quartum eiusdem gratia comite calamum extendemus. In quo de scismaticis et haereticis aliqua utilia disputare et notare sub brevitate decrevimus. Explicabimus autem in primis quid sit scisma, et per consequens qui scismatici veniant dicendi. Pro quo notandum quod cum tam Isidorus in libro Etymologiarum, quam Pelagius in c. scisma 24. q. 1. dicant, scisma scissurarum quandam sonat. Scisma multipliciter potest sumi, scilicet generaliter et minus generaliter et stricte. Generaliter captum scisma dicit divisionem animarum, sive licitam sive illicitam, ab unitate quacunque hominum sive universitate, et ita potest sonare in bono et in malo; et hoc modo capitur scisma Ioan. 9., ubi de Iudaeis vario modo interpretantibus, quibusdam bene quibusdam male, miraculum factum per Christum in caeco nato dicitur, q scisma erat inter eos, ubi dicit quaedam glossa, si omnes fuissent mali, scismate caruissent. Secundo modo, scilicet minus generaliter, capitur scisma pro quacunque illicita divisione sive dissensione, et hoc modo capitur 1. Cor. 1.: Idipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata. Et hoc modo capiendo scisma diffinitur varie a diversis. Frater Raymundus clarae memoriae, ordinis Praedicatorum compilator decretalium, in summa sua de casibus, li. 1. tit. de scismaticis, diffinit sic primo: Scisma est illicita discessio inter eos inter quos unitas esse debet. Secundo sic: Scisma est illicitus ab unitate et universitate discessus. Scisma vero sumptum stricte sive specialiter diffinitur ab Alexandro de Alis in secundo suo super Sententias hoc modo: Scisma est illicita ab unitate Ecclesiae discessio; verum quia ista diffinitio scismatis videtur adhuc generalis, eo quod ab unitate Ecclesiae potest fieri multipliciter illicita discessio, unde sanctus Thomas super illud 1. Corinth. 1. Non sint in vobis scismata dicit sic: proprie scismata sunt quando vel propter diversam fidei professionem, vel propter diversas sententias de agendis homines unius collegii se in diversas separant partes, secundum illud Esay 22. Scissuras civitatis David videbis quia multiplicatae sunt, ubi glossa interlinearis super verbo scissuras dicit, scismata scilicet Ecclesiae. Quocirca specialius et strictius loquendo de scismate, scilicet ut dicit discessionem sive divisionem ab unitate Ecclesiae distinctam ratione a discessione ab unitate Ecclesiae, per diversam fidei professionem diffinitur sic primo ab Augustino contra Cresconium grammaticum sic dicente: Scisma est recens congregationis ex aliquarum diversitate sententiarum dissensio. Ab Hostiensi in summa titulo de scismaticis sic: Scisma est illicita divisio per inobedientiam ab unitate Ecclesiae facta. Ista diffinitio inter ceteras sufficienter comprehendit ea quae explicant rationem scismatis proprie dicti et causam originalem. Unde dicere possumus quod ponitur in ea pro genere illicita divisio. Scismatis enim nomen, dicit Isidorus, a scissura vocatum est. Verum quia vario modo, ut praediximus, potest huiusmodi divisio illicita contingere, ponitur loco differentiae, per inobedientiam facta, ad differentiam haeresis quae fit per falsam contra fidem opinionem. Unde beatus Cyprianus in epistola quadam ad Cornelium sic inquit: Nec aliunde nata sunt scismata quam quando sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus iudex Christi vice cogitatur, cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, non discidio unitatis Christi ecclesiam scinderet. Haec ille. Patet ergo q scisma dicit divisionem per inobedientiam factam summo sacerdoti sive iudici Christi vicem gerenti. Sunt autem hic duo advertenda. Primum quod recte dicitur quod scisma sit divisio illicita, quae est cum quis se dividit a papa per inobedientiam in his quae licita sunt et honesta et ad iurisdictionem spectantia; quoniam si Romanus pontifex aliqua imperaret quae de se mala sunt, utpote divinae legi aut fidei aut animarum saluti contraria, in talibus divisio per inobedientiam a Romano pontifice non foret illicita nec per consequens scisma esset dicenda. Secundo est advertendum quod quia non quaelibet inobedientia sufficit ad rationem scismatis constituendam, sed quae sit pertinax cum rebellione quadam, ideo recte inobedientia illa per quam incurritur scisma accipienda est cum pertinacia quadam. Unde Alexander de alis ubi supra in secundo dicit quod scisma proprie sumptum dicitur quando pertinaciter receditur ab obedientia capitis Ecclesiae. Et beatus Thomas in 2.2. q. 39. art. 1. dicit in responsione ad argumentum secundum, quod non parere praeceptis cum rebellione quadam constituit scismatis rationem. Dico autem cum rebellione, cum pertinaciter praecepta contemnit et iudicium eius subire recusat. Sequitur in diffinitione scismatis, ab unitate Ecclesiae scilicet totius, ad differentiam diuisionis sive discessus illiciti ab aliqua particulari hominum congregatione sive societate; talis enim divisio a tali particulari fraternitate sive societate non constituit scisma nisi largo modo, sed discessio ab unitate universalis Ecclesiae, quae dicitur unitas principalis. Nam unitas particularis aliquorum ad invicem ordinatur ad unitatem Ecclesiae sicut compositio singulorum membrorum in corpore naturali ordinatur ad totius corporis unitatem. Est autem notandum iuxta sanctum Thomam ubi supra quod Ecclesiae unitas in duobus attenditur, scilicet in connexione membrorum ad invicem quae in communicatione; secundo in ordine omnium membrorum ad unum caput, de qua unitate Leo papa in tertio sermone ordinationis suae ita inquit: Licet universa Ecclesia Dei distinctis ordinata sit gradibus, ut ex diversis membris sacrati corporis subsistat integritas, nos tamen omnes, sicut ait apostolus, in Christo Iesu unum sumus, nec quisquam sic ab alterius ita est divisus officio, ut non ad connexionem pertineat capitis cuiuslibet humilitas portionis. Haec ille. Discedere ergo ab isto capite Ecclesiae est recedere ab ista unitate Ecclesiae Secundum illud ad Coloss. 2. Inflatus sensu carnis suae et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et annexiones subministratum et constitutum crescit in augmentum Dei. Hoc autem caput est ipse Christus, cuius vicem in Ecclesia gerit summus pontifex. Et ideo scismatici dicuntur, ut inquit sanctus Thomas, hi qui subesse renuunt summo pontifici, et qui membris Ecclesiae ei subiectis communicare recusant. Ex quibus manifeste colligitur quod scisma sit illicita discessio ab illa principali unitate Ecclesiae, qua scilicet totum Ecclesiae corpus ordinatur et coadunatur ad unum caput rectorem et ducem sive principem illius. Unde Cyprianus in epistola ad Forentium: Inde enim scismata oriuntur dum episcopus qui unus est et praest superba quorundam praesumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus iudicatur. Item in epistola ad Gratianum: Haec enim sunt initia haereticorum et ortus atque conatus scismaticorum male cogitantibus, ut sibi placeant, praepositum superbo tumore contemnant. Sic de Ecclesia receditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem atque unitatem rebellatur. Haec ille. Haec autem sententia exemplariter patet in scismate quod Chore, Dathan et Abyron cum complicibus suis fecerunt, quod inde ortum habuit quod subesse renuerunt Moysi duci Israel et Aaron summo sacerdoti, de quo habetur Numeri 26. Item patet in scismate quod decem tribus fecerunt eo quod contempto rege suo alterum sibi statuerunt, scilicet Hieroboam, de quo 3. Reg. 12. Hinc rationabiliter dictum est quod scismatici veniunt dicendi primo qui subesse renuunt summo pontifici, qui caput est universalis Ecclesiae, ut in 2. libro multipliciter ostendimus. Unde Pelagius in c. Non vos 23. q. 3.: Quisquis ab apostolicis divisus est sedibus in scismate esse non dubium est, ubi dicit glossa: ergo scisma est non habere caput Romanam Ecclesiam, ut 24. q. 1. Haec est fides, et cetera, quoniam vetus. Unde dominus Aymarus libro suo de synodis ait, iuxta attestationem sanctorum patrum Augustini et Pelagii papae, illos indubitater scismaticos esse quicunque diuisi sunt ab apostolica sede. Quocirca dicit beatus Calixtus papa in c. Non decet, dist. 12.: Non decet a capite membra discedere, sed iuxta scripturae testimonium omnia membra caput sequantur. Nulli vero dubium est quod apostolica Ecclesia mater sit omnium aliarum ecclesiarum, a cuius vos regulis nullatenus convenit deviare. Item beatus Gregorius in c. Praeceptis, eadem distinctione, inquit: Praeceptis apostolicis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam quae a sancta Romana et apostolica auctoritate iussa sunt salutifere impleantur, si eiusdem sanctae Dei Ecclesiae, quae est caput nostrum, communionem desideratis. Et infra rationem assignans: Cum nulli dubium sit quod non solum pontificalis causatio, sed communis sanctae religionis relatio ad sedem apostolicam, quae est caput ecclesiarum, debeat referri et inde normam sumere unde sumpsit exordium, ne caput institutionis videatur omitti, cuius auctoritatis sanctionem omnes teneant sacerdotes qui nolunt ab apostolicae Petrae super quam Christus universalem fundavit Ecclesiam soliditate divelli. Haec Gregorius. Hinc Graeci et Armeni et Iacobitae ab unitate corporis Christi, quod est Ecclesia, abscisi dicuntur, quia Romanum pontificem caput eorum non cognoscunt. Dicuntur praeterea scismatici qui membris Ecclesiae Romano pontifici subiectis communicare recusant. Unde Pelagius in c. scisma 24. q. 1. de quibusdam scismaticis ita loquitur contra apostolicam sedem temere credentes pessima divisit opinio quod scisma specialiter esse beatus denunciat Augustinus, dicens de talibus adversus auctoritatem ecclesiarum quae ab apostolica sede accipere epistolas meruerunt temere credendo immanissimum scismatis crimen a se propulsare non potuerunt. Patet ergo quod scisma importet divisionem oppositam charitatis unioni et quod scismatici illi dicantur qui concordiam non servant in ecclesiae observantiis, ut ecclesiae praelatis obediant, volentes per se ecclesiam constituere singularem, ut dicit sanctus Thomas in 4. distinct. 13.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work