Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.
Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.
Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.
Sicut enim fides et charitas sunt diversae virtutes, quamvis quicumque caret fide careat charitate, ita etiam scisma et haeresis sunt diversa vitia, quamvis quicumque est haereticus sit etiam scismaticus, sed non convertitur. Propria autem differentia horum sumenda est secundum ea quibus utrumque per se et directe opponitur. Opponitur autem haeresis fidei; scisma vero unitati ecclesiasticae charitatis. Unde recte inter haeresim et scisma assignatur differentia penes hoc, quod haeresis sit perversum dogma circa ea quae sunt fidei; scisma vero scissuram dicit ab unitate ecclesiastica, et hoc est quod Hieronymus dicit in epistola ad Galatas et inducitur a Gratiano 24. q. 3. c. Inter haeresim: Inter haeresim et scisma hoc interesse arbitror, quod haeresis perversum dogma habet; scisma post episcopalem discessionem ab Ecclesia pariter separat. Unde beatus Augustinus in libro contra Faustum distinguens inter scisma et haeresim ita dicit: Scisma est eadem opinantem ac eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio. Haeresis vero diversa opinatur ab his quae catholica credit Ecclesia. Item idem beatus Augustinus in libro Quaestionum Evangeliorum differentiam assignans inter haereticos malos catholicos et scismaticos ita dicit: Inter haereticos et malos catholicos hoc interest, quod haeretici falsa credunt; illi autem vera credentes non ita vivunt ut credunt. Solet autem quaeri etiam scismatici quid ab haereticis distent, et hoc inveniri, quod scismaticos non fides diversa facit sed communis dirupta societas. Item hanc eandem distinctionem ponit beatus Augustinus in libro De fide et symbolo ita dicens: Credimus sanctam Ecclesiam utique catholicam et apostolicam. Nam haeretici et scismatici congregationes suas etiam Ecclesias vocant, sed haeretici falsa de Deo sentiendo ipsam fidem uiolant. Scismatici autem dissensionibus suis iniquis a fraterna charitate dissolvunt, quamvis ea credant quae credimus. Quapropter nec haeretici nec scismatici pertinent ad Ecclesiam. Verum sicut amissio charitatis est via ad amittendum fidem secundum illud 1. ad Thim. 1. A quibus quidam abeuntes, scilicet a charitate, conversi sunt in vaniloquium, ita etiam scisma via est ad haeresim. Unde Hieronymus ubi supra subdit quod scisma a principio aliqua in parte potest intelligi diversum ab haeresi. Ceterum iam inveteratum sive continuatum nullum scisma est nisi sibi aliquam haeresim confingat, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur. Haec Hieronymus. Cui sententiae beatus Augustinus consonans sic contra Cresconium grammaticum ait: Inter scisma et haeresim magis eam distinctionem approbo qua dicitur scisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio. Nec enim fieri potest nisi diversum aliquid sequantur qui faciunt; haeresis etiam est scisma inveteratum. Haec ille. Considerato autem hoc quod scisma sit via ad haeresim, glossa in c. Inter haeresim 24. q. 3. dicit etiam quasi omnes doctores iuristae dicunt quod differentia inter scisma et haeresim sit quae est inter dispositionem et habitum, et quia omnis haereticus est scismaticus et non econverso, sicut differentia inter genus et speciem. Haec vero licet aliquo modo habeant veritatem capiendo nomen scismatis generaliter, non tamen capiendo proprie est verum quod talis sit differentia inter scisma et haeresim qualis est inter dispositionem et habitum aut genus et speciem; quoniam licet scismatis nomen generaliter sumptum, prout scilicet sumitur pro qualibet discessione illicita secundum quem modum sumitur Exod. 20. Non aedificabis altare de lapidibus sectis, ubi dicit glossa: secti lapides sunt qui unitatem scindunt, potest esse genus ad haeresim; non tamen scisma proprie sumptum, prout scilicet dicit recessum cum pertinacia ab obedientia Ecclesiae, quantumcumque simul concurrat haeresi, semper distat tamen specie ab ea, cum sint peccata specie distincta, quod non est de dispositione et habitu, genere et specie. Licet, ut dictum est supra, scisma etiam proprie sumptum via sit ad haeresim, quoniam scismaticus diu esse non potest nisi sibi aliquam haeresim confingat in defensionem dissensionis suae. Ex quibus confutatur sententia aliquorum iuristarum qui non intelligentes distinctionem specificam horum peccatorum dicunt quod scisma transit in haeresim quasi substantialiter unum in reliquum.