Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Quam gravissimum autem sit peccatum scismatis ac oculis divinae maiestatis detestabile facile ex attestationibus sanctorum patrum colligitur ac ex multis aliis. Dicit enim Augustinus contra epistolam Parmeniani quod sacrilegium scismatis omnia scelera transgreditur, et libro 4. contra Cresconium grammaticum dicit quod malum scismatis Cyprianus idolatriae comparavit. Aggravatur ergo in primis scismatis peccatum eo quod scismatici hostes Dei specialiter dicuntur. Ait enim Cyprianus in epistola ut habetur in c. Alienus 24. q. 1.: Alienus est, profanus est, hostis est; habere non potest Deum patrem qui universalis Ecclesiae non tenet unitatem. Secundo ostenditur gravitas huius peccati eo quod singulariter odisse dicitur Dominus, immo etiam proiicere civitates et sacrificia scismaticorum. Unde Dominus de eis per Amos prophetam loquens c. 5., quod transfert Gratianus in c. Odit 24. q. 1., ita inquit: Odi et proieci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum; quod si obtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non accipiam, et vota pinguium vestrorum respuam. Odit autem Dominus, inquit Hieronymus, et non solum odit sed proiicit festivitates eorum qui non celebrant festivitatem Dei sed suas, et infra: Et si holocausta obtulerint, ut videantur ieiunare, dare elemosynas, pudicitiam polliceri, quae holocausta sunt vera, non ea suscipit Dominus. Nam non sacrificiorum magnitudinem seu offerentium merita et causas diiudicat. Item beatus Augustinus hoc idem testatur in libro De fide ad Petrum: Firmissime tene et nullatenus dubites quemlibet scismaticum sive haereticum in nomine Patris et Filii et spiritussancti baptizatum, si Ecclesiae non fuerit aggregatus, quantascunque elemosynas fecerit, et si pro Christi nomine etiam sanguinem fuderit, nullatenus posse salvari. Omni enim homini qui Ecclesiae non tenet unitatem, nec elemosyna quantumlibet copiosa, neque baptismus neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad salutem, quando in eo vel haeretica vel scismatica perversitas perseverat quae ducit ad mortem. Nimirum si scismaticorum sacrificia et oblationes non acceptet Altissimus, quoniam ut inquit Cyprianus in quadam epistola: Nihil potest esse gratum et firmum apud Deum quod illi faciunt quos Deus hostes et adversarios suos dicit in evangelio suo ponens: Qui non est mecum adversum me est, et qui non colligit mecum spargit. Ceterum scisma ostenditur gravissimum. Tum quia tunicam Domini inconsutilem, quam milites Pilati non fuerunt ausi scindere, scismatici Christi crucifixoribus crudeliores unitatem Ecclesiae per illam significatam scindere praesumunt. Contra quos beatus Augustinus in epistola ad Severinum contra scismaticos ita inquit: Quare divisores vestimentorum Domini esse vultis et tunicam illam charitatis desuper contextam, quam nec persecutores eius diuiserunt, tenere cum toto orbe non vultis? Et beatus Cyprianus in epistola De unitate Ecclesiae: Quis sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi? Monet nos ipse in evangelio et docet dicens: Et erit unus grex et unus pastor. Ceterum gravitas huius sceleris scismatis ostenditur ex eo quod scismatici videntur negare fidem Christi. Unde Ambrosius, et habetur in c. Advocavit 24. q. 1., loquens de Cypriano ita dicit: Non putavit fidem esse in scismate. Nam et si fidem erga Deum tenerent, scilicet scismatici, tamen erga Dei Ecclesiam non tenebant, cuius patiebantur velut quosdam artus dividi et membra lacerari. Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit et corpus Christi sit Ecclesia, non videtur ab his exhiberi fides Christo a quibus euacuatur passio eius atque distrahitur. Amplius gravitas huius sceleris attenditur ex eo quod videtur esse infirmitas desperata, unde Augustinus De verbis Domini, libro 3. sermone 12.: Christus caput Ecclesiae est et Ecclesia corpus eius, et in eius corpore unitas membrorum et compago charitatis tamquam sanitas existit. Quicumque autem in charitate frigescit infirmatur in corpore Christi; sed potens est ille qui iam exaltavit caput nostrum et infirma membra sanare, dum tamen non nimia impietate praescindantur, sed haereant corpori donec sanentur. Quicquid enim adhuc haeret corpori non desperatae sanitatis est quod autem praescisum fuerit nec curari nec sanari potest. Ceterum detestabilis huius peccati gravitas colligitur ex gravitate poenae quam a Deo legitur punitum non tantum in principalibus auctoribus sed et in complicibus et consentientibus ac sequacibus. Unde beatus Augustinus in epistola ad Emeritum de hoc ita loquitur: Quanti autem divino iudicio pendatur hoc facinus lege quod te legisse non ambigo, invenies autem: Dathan et Abiron hiatu terrae devoratos, ceteros omnes qui eis consenserant igne de medio eorum exeunte consumptos. Illud ergo scelus ad exemplum devitandi Dominus Deus praesenti supplicio demonstravit, ut cum talibus patientissime parcit, quale ultimo iudicio reservet ostenderet. Haec Augustinus. Et beatus Cyprianus ex eadem radice gravitatem huius sceleris demonstrans in epistola, et habetur in c. Denique 7. q. 1., ita ait: Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, et quam sive spe sint et perditionem sibi maximam de indignatione Dei acquirant qui scisma faciunt et relicto episcopo alium sibi foris pseudo episcopum constituunt, declarat Scriptura divina in libro Regum, ubi a tribu Iuda et de Beniamin decem tribus scissae sunt, et relicto rege suo alterum sibi foris instituerunt. Indignatus est, inquit Dominus, omni semini Israel, et demolivit eos et dedit eos in direptionem donec abiecit eos a facie sua, quia dissipatus est Israel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath. Indignatum esse Deum dixit et eos in perditionem dedisse, quia ab unitate dissipati alterum sibi regem constituissent; et tanta indignatio Domini extitit adversus illos qui scisma fecerunt, ut etiam cum homo Dei ad Ieroboam missus esset qui ei peccata sua exprobraret atque ultionem futuram praediceret, panem apud illos edere et aquam bibere vetaretur; quod cum non custodisset et contra praeceptum Domini praetendisset, statim divina censura percussus, ut inde regrediens impetu ac morsu leonis in itinere necaretur. Sed adhuc in Evangelio Dominus maius intelligentiae suae lumen manifestat, quod iidem qui tunc se a tribu Iuda et Beniamin sciderant inter pseudo-prophetas et gentiles computarentur. Nam cum primos discipulos in ministerium salutis mitteret, mandavit et dixit: In viam nationum ne ieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; ad Iudaeos prius mittens, gentiles adhuc praeteriri iubet. Addendo autem et civitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant scismatici, ostendit scismaticos gentibus adaequari. Item beatus Hieronymus, et habetur in c. Non afferamus 24. q. 1., de gravitate huius sceleris loquens ita ait: Non afferamus stateras dolosas ubi appendamus quod volumus pro arbitrio nostro dicentes hoc grave, hoc leve est, sed afferamus iam divinam stateram de Scripturis sanctis tamquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus. Tempore quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira contemptoris regis incensus, et scisma tentatum; idolatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captivitate, scisma hiatu terrae sepultis auctoribus uiuis et ceteris caelesti igne consumptis. Quis iam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum quod est gravius vindicatum? Haec ille.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work