Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Ut eorum quae superius diximus splendidior habeatur intellectus, inducemus aliquas adversariorum obiectiones contra praedicta et respondebimus in sequenti capitulo. Imprimis obiicitur contra hoc quod dicitur quod scisma locum habeat in Ecclesia Dei. Primo sic: ubi nulla potest esse divisio, scisma quod divisionem sonat sive scissuram non habet locum; sed in Ecclesia Dei non potest esse divisio, quia cum sit una, ut patet Cantic. 6. Una est columba mea, et in symbolo dicitur: Credo unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam, et in unitate scissura esse non potest, ut in c. scisma 24. q. 1. dicit sanctus papa Pelagus; sequitur quod in Ecclesia Dei scisma non habeat locum. Consequentia videtur nota.

Secundo sic, confirmando rationem: tunica Christi, quae figurabat Ecclesiam, inconsutilis fuit et contexta desuper per totum, ut habetur Ioan. 19., et in glossa idem in c. Sicut 16. q. 7. dicitur: Sicut Domini vestimentum scissum non est, sed de eo sortiti sunt, ita nec Ecclesia scindi debet, quia in unitate tota consistit. Ergo idem quod prius.

Tertio arguitur contra diffinitionem illam scismatis, videlicet quod scisma sit illicita discessio ab unitate Ecclesiae, quia si ista diffinitio esset bona, sequeretur quod quilibet peccator existens in peccato mortali esset scismaticus, sed hoc est falsum. Ergo et cetera. Consequentia tamen patet, quoniam peccatum mortale scissuram et quandam divisionem dicit a Deo, et per consequens ab Ecclesia quae est sponsa Dei, secundum illud Esaiae 59. Peccata vestra diuiserunt inter vos et Deum vestrum.

Quarto arguitur contra diffinitionem datam per Hostiensem, cum dicitur quod scisma sit illicita divisio per inobedientiam ab unitate Ecclesiae facta, quia si ista diffinitio esset bona, sequeretur quod omnes transgressores canonum et praeceptorum apostolicae sedis forent scismatici, sed hoc est falsum, ut manifestum est. Ergo et diffinitio praefata ex qua sequitur. Consequentia tamen videtur nota.

Quinto arguitur contra id quod dictum est, quod diffinitio illa intelligatur de pertinaci inobedientia, cuiusmodi non est omnis inobedientia transgredientium praecepta apostolicae sedis. Contra: inobedientia cum pertinacia non videtur sufficere ad constituendum aliquem scismaticum; alias omnis excommunicatus diceretur scismaticus, cum excommunicatio non feratur nisi contra contumacem, iuxta c. Absit 10. q. 3., quod tamen est falsum. Ergo diffinitio illa est insufficiens.

Sexto arguitur: scisma dicitur illicita divisio ab unitate principali Ecclesiae, ut fuit declaratum in praecedenti capitulo; sed principalis unitas attenditur quoad Christum, quem Deus dedit caput super omnem Ecclesiam, ad Ephes. 1., et non quoad papam quo etiam mortuo ecclesia semper manet una unitate fidei spei et charitatis. Ergo scisma non videtur bene diffiniri per hoc quod sit divisio ab apostolica sede sive a summo pontifice, sed per hoc quod sit divisio a Christo. Septimo sic. Cum fideles ab invicem dividantur per diversas sententias de agendis, manente una et eadem fide apud omnes, non videtur magis una pars eorum dici ecclesia quam alia, cum apud utrosque una et eadem fides maneat indivisa et dicat Hier. super psal. 133. Ecclesia est ubi fides vera est. Non ergo videntur magis dicendi scismatici isti quam illi. Octavo sic. Dicitur Math. 18. ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum. Ex hoc arguitur sic. Apud illos est dicenda esse ecclesia in quorum medio est Christus, sed apud omnes fideles etiam in duas partes divisos possunt aliqui congregari in nomine Christi, ergo apud illos etiam dicenda est ecclesia.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work