Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1268

Thomas Aquinas's Summa theologiae, Prima Pars, is the first major movement of his mature theological synthesis, composed chiefly in the 1260s and completed at the end of the decade. It begins with sacred doctrine and treats God's existence, attributes, Trinity, creation, angels, providence, and human nature in a deliberately ordered sequence of questions and articles. The work's combination of revealed theology, Aristotelian philosophy, and disputational method made it one of the most influential texts in Western theology and philosophy, generating centuries of commentaries, including Cajetan's. Schola presents the Latin Leonine text.


Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat

Quaestio II: De Deo, an Deus sit

Quaestio III: De Dei simplicitate

Articulus I: Utrum Deus sit corpus

Articulus II: Utrum in Deo sit compositio formae et materiae

Articulus III: Utrum sit idem Deus quod sua essentia vel natura

Articulus IV: Utrum in Deo sit idem essentia et esse

Articulus V: Utrum Deus sit in genere aliquo

Articulus VI: Utrum in Deo sint aliqua accidentia

Articulus VII: Utrum Deus sit omnino simplex

Articulus VIII: Utrum Deus in compositionem aliorum veniat

Parallela: I Sent., dist. VIII, qu. I, art. 2; I Cont. Gent., cap. XVII, XXVI, XXVII; III, cap. LI; De Pot., qu. VI, art. 6; De Verit., qu. XXI, art. 4.

Ad octavum sic proceditur.

  1. Videtur quod Deus in compositionem aliorum veniat. Dicit enim Dionysius, IV cap. Cael. Hier.: Esse omnium est, quae super esse est deitas. Sed esse omnium intrat compositionem uniuscuiusque. Ergo Deus in compositionem aliorum venit.

  2. Praeterea, Deus est forma: dicit enim Augustinus, in libro de Verbis Domini, quod Verbum Dei (quod est Deus) est forma quaedam non formata. Sed forma est pars compositi. Ergo Deus est pars alicuius compositi.

  3. Praeterea, quaecumque sunt et nullo modo differunt, sunt idem. Sed Deus et materia prima sunt, et nullo modo differunt. Ergo penitus sunt idem. Sed materia prima intrat compositionem rerum. Ergo et Deus. – Probatio mediae: quaecumque differunt, aliquibus differentiis differunt, et ita oportet ea esse composita; sed Deus et materia prima sunt omnino simplicia; ergo nullo modo differunt.

Sed contra est quod dicit Dionysius, II cap. de Div. Nom., quod neque tactus est eius (scilicet Dei), neque alia quaedam ad partes commiscendi communio. – Praeterea, dicitur in libro de Causis, quod causa prima regit omnes res, praeterquam commisceatur eis .

Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt tres errores. Quidam enim posuerunt quod Deus esset anima mundi, ut patet per Augustinum in lib. VII de Civitate Dei: et ad hoc etiam reducitur, quod quidam dixerunt Deum esse animam primi caeli. Alii autem dixerunt Deum esse principium formale omnium rerum. Et haec dicitur fuisse opinio Almarianorum. Sed tertius error fuit David de Dinando, qui stultissime posuit Deum esse materiam primam. Omnia enim haec manifestam continent falsitatem: neque est possibile Deum aliquo modo in compositionem alicuius venire, nec sicut principium formale, nec sicut principium materiale.

Primo quidem, quia supra diximus Deum esse primam causam efficientem. Causa autem efficiens cum forma rei factae non incidit in idem numero, sed solum in idem specie: homo enim generat hominem. Materia vero cum causa efficiente non incidit in idem numero, nec in idem specie: quia hoc est in potentia, illud vero in actu.

Secundo, quia cum Deus sit prima causa efficiens, eius est primo et per se agere. Quod autem venit in compositionem alicuius, non est primo et per se agens, sed magis compositum : non enim manus agit, sed homo per manum; et ignis calefacit per calorem. Unde Deus non potest esse pars alicuius compositi.

Tertio, quia nulla pars compositi potest esse simpliciter prima in entibus; neque etiam materia et forma , quae sunt primae partes compositorum. Nam materia est in potentia: potentia autem est posterior actu simpliciter, ut ex dictis patet. Forma autem quae est pars compositi, est forma participata: sicut autem participans est posterius eo quod est per essentiam, ita et ipsum participatum; sicut ignis in ignitis est posterior eo quod est per essentiam. Ostensum est autem quod Deus est primum ens simpliciter.

Ad primum ergo dicendum quod deitas dicitur esse omnium effective et exemplariter: non autem per essentiam.

Ad secundum dicendum quod Verbum est forma exemplaris: non autem forma quae est pars compositi.

Ad tertium dicendum quod simplicia non differunt aliquibus aliis differentiis: hoc enim compositorum est. Homo enim et equus differunt rationali et irrationali differentiis: quae quidem differentiae non differunt amplius ab invicem aliis differentiis. Unde, si fiat vis in verbo, non proprie dicuntur differre , sed diversa esse : nam, secundum Philosophum X Metaphys., diversum absolute dicitur, sed omne differens aliquo differt. Unde, si fiat vis in verbo, materia prima et Deus non differunt, sed sunt diversa seipsis. Unde non sequitur quod sint idem.

Quaestio IV: De Dei perfectione

Quaestio V: De bono in communi

Quaestio VI: De bonitate Dei

Quaestio VII: De infinitate Dei

Quaestio VIII: De existentia Dei in rebus

Quaestio IX: De Dei immutabilitate

Quaestio X: De Dei aeternitate

Quaestio XI: De unitate Dei

Quaestio XII: Quomodo Deus a nobis cognoscatur

Quaestio XIII: De nominibus Dei

Quaestio XIV: De scientia Dei

Quaestio XV: De ideis

Quaestio XVI: De veritate

Quaestio XVII: De falsitate

Quaestio XVIII: De vita Dei

Quaestio XIX: De voluntate Dei

Quaestio XX: De amore Dei

Quaestio XXI: De iustitia et misericordia Dei

Quaestio XXII: De providentia Dei

Quaestio XXIII: De praedestinatione

Quaestio XXIV: De libro vitae

Quaestio XXV: De divina potentia

Quaestio XXVI: De divina beatitudine

Quaestio XXVII: De processione divinarum personarum

Quaestio XXVIII: De relationibus divinis

Quaestio XXIX: De personis divinis

Quaestio XXX: De pluralitate personarum in divinis

Quaestio XXXI: De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis

Quaestio XXXII: De divinarum personarum cognitione

Quaestio XXXIII: De persona Patris

Quaestio XXXIV: De persona Filii

Quaestio XXXV: De imagine

Quaestio XXXVI: De persona Spiritus Sancti

Quaestio XXXVII: De nomine Spiritus Sancti quod est amor

Quaestio XXXVIII: De nomine Spiritus Sancti quod est donum

Quaestio XXXIX: De personis ad essentiam relatis

Quaestio XL: De personis in comparatione ad relationes sive proprietates

Quaestio XLI: De personis in comparatione ad actus notionales

Quaestio XLII: De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem

Quaestio XLIII: De missione divinarum personarum

Quaestio XLIV: De processione creaturarum a Deo, et de omnium entium prima causa

Quaestio XLV: De modo emanationis rerum a primo principio

Quaestio XLVI: De principio durationis rerum creatarum

Quaestio XLVII: De distinctione rerum in communi

Quaestio XLVIII: De distinctione rerum in speciali

Quaestio XLIX: De causa mali

Quaestio L: De substantia angelorum absolute

Quaestio LI: De comparatione angelorum ad corpora

Quaestio LII: De comparatione angelorum ad loca

Quaestio LIII: De motu locali angelorum

Quaestio LIV: De cognitione angelorum

Quaestio LV: De medio cognitionis angelicae

Quaestio LVI: De cognitione angelorum ex parte rerum immaterialium

Quaestio LVII: De angelorum cognitione respectu rerum materialium

Quaestio LVIII: De modo cognitionis angelicae

Quaestio LIX: De voluntate angelorum

Quaestio LX: De amore seu dilectione angelorum

Quaestio LXI: De productione angelorum in esse naturae

Quaestio LXII: De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae

Quaestio LXIII: De angelorum malitia quoad culpam

Quaestio LXIV: De poena daemonum

Quaestio LXV: De opere creationis creaturae corporalis

Quaestio LXVI: De ordine creationis ad distinctionem

Quaestio LXVII: De opere distinctionis secundum se

Quaestio LXVIII: De opere secundae diei

Quaestio LXIX: De opere tertiae diei

Quaestio LXX: De opere ornatus, quantum ad quartam diem

Quaestio LXXI: De opere quintae diei

Quaestio LXXII: De opere sextae diei

Quaestio LXXIII: De iis quae pertinent ad septimum diem

Quaestio LXXIV: De omnibus septem diebus in communi

Quaestio LXXV: De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur. et primo, quantum ad essentiam animae

Quaestio LXXVI: De unione animae ad corpus

Quaestio LXXVII: De his quae pertinent ad potentias animae in generali

Quaestio LXXVIII: De potentiis animae in speciali

Quaestio LXXIX: De potentiis intellectivis

Quaestio LXXX: De potentiis appetitivis in communi

Quaestio LXXXI: De sensualitate

Quaestio LXXXII: De voluntate

Quaestio LXXXIII: De libero arbitrio

Quaestio LXXXIV: Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia, quae sunt infra ipsam

Quaestio LXXXV: De modo et ordine intelligendi

Quaestio LXXXVI: Quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat

Quaestio LXXXVII: Quomodo anima intellectiva seipsam, et ea quae sunt in ipsa, cognoscat

Quaestio LXXXVIII: Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt

Quaestio LXXXIX: De cognitione animae separatae

Quaestio XC: De prima hominis productione quantum ad animam

Quaestio XCI: De productione corporis primi hominis

Quaestio XCII: De productione mulieris

Quaestio XCIII: De fine sive termino productionis hominis

Quaestio XCIV: De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum

Quaestio XCV: De his quae attinent ad voluntatem primi hominis, gratia scilicet et iustitia

Quaestio XCVI: De dominio quod homini in statu innocentiae competebat

Quaestio XCVII: De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem

Quaestio XCVIII: De pertinentibus ad conservationem speciei

Quaestio XCIX: De conditione prolis generandae quantum ad corpus

Quaestio C: De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam

Quaestio CI: De conditione prolis generandae quantum ad scientiam

Quaestio CII: De loco hominis, qui est paradisus

Quaestio CIII: De gubernatione rerum in communi

Quaestio CIV: De effectibus divinae gubernationis in speciali

Quaestio CV: De mutatione creaturarum a Deo

Quaestio CVI: Quomodo una creatura moveat aliam

Quaestio CVII: De locutionibus angelorum

Quaestio CVIII: De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines

Quaestio CIX: De ordinatione malorum angelorum

Quaestio CX: De praesidentia angelorum super creaturam corporalem

Quaestio CXI: De actione angelorum in homines

Quaestio CXII: De missione angelorum

Quaestio CXIII: De custodia bonorum angelorum

Quaestio CXIV: De daemonum impugnatione

Quaestio CXV: De actione corporalis creaturae

Quaestio CXVI: De fato

Quaestio CXVII: De his quae pertinent ad actionem hominis

Quaestio CXVIII: De traductione hominis ex homine quantum ad animam

Quaestio CXIX: De propagatione hominis quantum ad corpus

↑ Top of work