Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1268

Thomas Aquinas's Summa theologiae, Prima Pars, is the first major movement of his mature theological synthesis, composed chiefly in the 1260s and completed at the end of the decade. It begins with sacred doctrine and treats God's existence, attributes, Trinity, creation, angels, providence, and human nature in a deliberately ordered sequence of questions and articles. The work's combination of revealed theology, Aristotelian philosophy, and disputational method made it one of the most influential texts in Western theology and philosophy, generating centuries of commentaries, including Cajetan's. Schola presents the Latin Leonine text.


Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat

Quaestio II: De Deo, an Deus sit

Quaestio III: De Dei simplicitate

Articulus I: Utrum Deus sit corpus

Articulus II: Utrum in Deo sit compositio formae et materiae

Articulus III: Utrum sit idem Deus quod sua essentia vel natura

Articulus IV: Utrum in Deo sit idem essentia et esse

Articulus V: Utrum Deus sit in genere aliquo

Parallela: I Sent., dist. VIII, qu. IV, art. 2; dist. XIX, qu. IV, art. 2; I Cont. Gent., cap. XXV; De Pot., qu. VII, art. 3; Compend. Theol., cap. XII; De Ent. et Ess., cap. VI.

Ad quintum sic proceditur.

  1. Videtur quod Deus sit in genere aliquo. Substantia enim est ens per se subsistens. Hoc autem maxime convenit Deo. Ergo Deus est in genere substantiae.

  2. Praeterea, unumquodque mensuratur per aliquid sui generis; sicut longitudines per longitudinem, et numeri per numerum. Sed Deus est mensura omnium substantiarum, ut patet per Commentatorem, X Metaphys. Ergo Deus est in genere substantiae.

Sed contra, genus est prius, secundum intellectum, eo quod in genere continetur. Sed nihil est prius Deo, nec secundum rem, nec secundum intellectum. Ergo Deus non est in aliquo genere.

Respondeo dicendum quod aliquid est in genere dupliciter. Uno modo, simpliciter et proprie; sicut species, quae sub genere continentur. Alio modo, per reductionem, sicut principia et privationes: sicut punctus et unitas reducuntur ad genus quantitatis, sicut principia; caecitas autem, et omnis privatio, reducitur ad genus sui habitus. Neutro autem modo Deus est in genere.

Quod enim non possit esse species alicuius generis, tripliciter ostendi potest. Primo quidem, quia species constituitur ex genere et differentia. Semper autem id a quo sumitur differentia constituens speciem, se habet ad illud unde sumitur genus, sicut actus ad potentiam. Animal enim sumitur a natura sensitiva per modum concretionis; hoc enim dicitur animal, quod naturam sensitivam habet: rationale vero sumitur a natura intellectiva, quia rationale est quod naturam intellectivam habet: intellectivum autem comparatur ad sensitivum, sicut actus ad potentiam. Et similiter manifestum est in aliis. Unde, cum in Deo non adiungatur potentia actui, impossibile est quod sit in genere tanquam species.

Secundo, quia, cum esse Dei sit eius essentia, ut ostensum est, si Deus esset in aliquo genere, oporteret quod genus eius esset ens: nam genus significat essentiam rei, cum praedicetur in eo quod quid est. Ostendit autem Philosophus in III Metaphys., quod ens non potest esse genus alicuius: omne enim genus habet differentias quae sunt extra essentiam generis; nulla autem differentia posset inveniri, quae esset extra ens; quia non ens non potest esse differentia. Unde relinquitur quod Deus non sit in genere.

Tertio, quia omnia quae sunt in genere uno, communicant in quidditate vel essentia generis, quod praedicatur de eis in eo quod quid est. Differunt autem secundum esse: non enim idem est esse hominis et equi, nec huius hominis et illius hominis. Et sic oportet quod quaecumque sunt in genere, differant in eis esse et quod quid est, idest essentia. In Deo autem non differt, ut ostensum est. Unde manifestum est quod Deus non est in genere sicut species.

Et ex hoc patet quod non habet genus, neque differentias; neque est definitio ipsius; neque demonstratio, nisi per effectum: quia definitio est ex genere et differentia, demonstrationis autem medium est definitio.

Quod autem Deus non sit in genere per reductionem ut principium, manifestum est ex eo quod principium quod reducitur in aliquod genus, non se extendit ultra genus illud: sicut punctum non est principium nisi quantitatis continuae, et unitas quantitatis discretae. Deus autem est principium totius esse, ut infra ostendetur. Unde non continetur in aliquo genere sicut principium.

Ad primum ergo dicendum quod substantiae nomen non significat hoc solum quod est per se esse: quia hoc quod est esse, non potest per se esse genus, ut ostensum est. Sed significat essentiam cui competit sic esse, idest per se esse: quod tamen esse non est ipsa eius essentia. Et sic patet quod Deus non est in genere substantiae.

Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de mensura proportionata: hanc enim oportet esse homogeneam mensurato. Deus autem non est mensura proportionata alicui. Dicitur tamen mensura omnium, ex eo quod unumquodque tantum habet de esse, quantum ei appropinquat.

Articulus VI: Utrum in Deo sint aliqua accidentia

Articulus VII: Utrum Deus sit omnino simplex

Articulus VIII: Utrum Deus in compositionem aliorum veniat

Quaestio IV: De Dei perfectione

Quaestio V: De bono in communi

Quaestio VI: De bonitate Dei

Quaestio VII: De infinitate Dei

Quaestio VIII: De existentia Dei in rebus

Quaestio IX: De Dei immutabilitate

Quaestio X: De Dei aeternitate

Quaestio XI: De unitate Dei

Quaestio XII: Quomodo Deus a nobis cognoscatur

Quaestio XIII: De nominibus Dei

Quaestio XIV: De scientia Dei

Quaestio XV: De ideis

Quaestio XVI: De veritate

Quaestio XVII: De falsitate

Quaestio XVIII: De vita Dei

Quaestio XIX: De voluntate Dei

Quaestio XX: De amore Dei

Quaestio XXI: De iustitia et misericordia Dei

Quaestio XXII: De providentia Dei

Quaestio XXIII: De praedestinatione

Quaestio XXIV: De libro vitae

Quaestio XXV: De divina potentia

Quaestio XXVI: De divina beatitudine

Quaestio XXVII: De processione divinarum personarum

Quaestio XXVIII: De relationibus divinis

Quaestio XXIX: De personis divinis

Quaestio XXX: De pluralitate personarum in divinis

Quaestio XXXI: De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis

Quaestio XXXII: De divinarum personarum cognitione

Quaestio XXXIII: De persona Patris

Quaestio XXXIV: De persona Filii

Quaestio XXXV: De imagine

Quaestio XXXVI: De persona Spiritus Sancti

Quaestio XXXVII: De nomine Spiritus Sancti quod est amor

Quaestio XXXVIII: De nomine Spiritus Sancti quod est donum

Quaestio XXXIX: De personis ad essentiam relatis

Quaestio XL: De personis in comparatione ad relationes sive proprietates

Quaestio XLI: De personis in comparatione ad actus notionales

Quaestio XLII: De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem

Quaestio XLIII: De missione divinarum personarum

Quaestio XLIV: De processione creaturarum a Deo, et de omnium entium prima causa

Quaestio XLV: De modo emanationis rerum a primo principio

Quaestio XLVI: De principio durationis rerum creatarum

Quaestio XLVII: De distinctione rerum in communi

Quaestio XLVIII: De distinctione rerum in speciali

Quaestio XLIX: De causa mali

Quaestio L: De substantia angelorum absolute

Quaestio LI: De comparatione angelorum ad corpora

Quaestio LII: De comparatione angelorum ad loca

Quaestio LIII: De motu locali angelorum

Quaestio LIV: De cognitione angelorum

Quaestio LV: De medio cognitionis angelicae

Quaestio LVI: De cognitione angelorum ex parte rerum immaterialium

Quaestio LVII: De angelorum cognitione respectu rerum materialium

Quaestio LVIII: De modo cognitionis angelicae

Quaestio LIX: De voluntate angelorum

Quaestio LX: De amore seu dilectione angelorum

Quaestio LXI: De productione angelorum in esse naturae

Quaestio LXII: De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae

Quaestio LXIII: De angelorum malitia quoad culpam

Quaestio LXIV: De poena daemonum

Quaestio LXV: De opere creationis creaturae corporalis

Quaestio LXVI: De ordine creationis ad distinctionem

Quaestio LXVII: De opere distinctionis secundum se

Quaestio LXVIII: De opere secundae diei

Quaestio LXIX: De opere tertiae diei

Quaestio LXX: De opere ornatus, quantum ad quartam diem

Quaestio LXXI: De opere quintae diei

Quaestio LXXII: De opere sextae diei

Quaestio LXXIII: De iis quae pertinent ad septimum diem

Quaestio LXXIV: De omnibus septem diebus in communi

Quaestio LXXV: De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur. et primo, quantum ad essentiam animae

Quaestio LXXVI: De unione animae ad corpus

Quaestio LXXVII: De his quae pertinent ad potentias animae in generali

Quaestio LXXVIII: De potentiis animae in speciali

Quaestio LXXIX: De potentiis intellectivis

Quaestio LXXX: De potentiis appetitivis in communi

Quaestio LXXXI: De sensualitate

Quaestio LXXXII: De voluntate

Quaestio LXXXIII: De libero arbitrio

Quaestio LXXXIV: Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia, quae sunt infra ipsam

Quaestio LXXXV: De modo et ordine intelligendi

Quaestio LXXXVI: Quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat

Quaestio LXXXVII: Quomodo anima intellectiva seipsam, et ea quae sunt in ipsa, cognoscat

Quaestio LXXXVIII: Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt

Quaestio LXXXIX: De cognitione animae separatae

Quaestio XC: De prima hominis productione quantum ad animam

Quaestio XCI: De productione corporis primi hominis

Quaestio XCII: De productione mulieris

Quaestio XCIII: De fine sive termino productionis hominis

Quaestio XCIV: De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum

Quaestio XCV: De his quae attinent ad voluntatem primi hominis, gratia scilicet et iustitia

Quaestio XCVI: De dominio quod homini in statu innocentiae competebat

Quaestio XCVII: De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem

Quaestio XCVIII: De pertinentibus ad conservationem speciei

Quaestio XCIX: De conditione prolis generandae quantum ad corpus

Quaestio C: De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam

Quaestio CI: De conditione prolis generandae quantum ad scientiam

Quaestio CII: De loco hominis, qui est paradisus

Quaestio CIII: De gubernatione rerum in communi

Quaestio CIV: De effectibus divinae gubernationis in speciali

Quaestio CV: De mutatione creaturarum a Deo

Quaestio CVI: Quomodo una creatura moveat aliam

Quaestio CVII: De locutionibus angelorum

Quaestio CVIII: De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines

Quaestio CIX: De ordinatione malorum angelorum

Quaestio CX: De praesidentia angelorum super creaturam corporalem

Quaestio CXI: De actione angelorum in homines

Quaestio CXII: De missione angelorum

Quaestio CXIII: De custodia bonorum angelorum

Quaestio CXIV: De daemonum impugnatione

Quaestio CXV: De actione corporalis creaturae

Quaestio CXVI: De fato

Quaestio CXVII: De his quae pertinent ad actionem hominis

Quaestio CXVIII: De traductione hominis ex homine quantum ad animam

Quaestio CXIX: De propagatione hominis quantum ad corpus

↑ Top of work