Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1268

Thomas Aquinas's Summa theologiae, Prima Pars, is the first major movement of his mature theological synthesis, composed chiefly in the 1260s and completed at the end of the decade. It begins with sacred doctrine and treats God's existence, attributes, Trinity, creation, angels, providence, and human nature in a deliberately ordered sequence of questions and articles. The work's combination of revealed theology, Aristotelian philosophy, and disputational method made it one of the most influential texts in Western theology and philosophy, generating centuries of commentaries, including Cajetan's. Schola presents the Latin Leonine text.


Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat

Quaestio II: De Deo, an Deus sit

Quaestio III: De Dei simplicitate

Articulus I: Utrum Deus sit corpus

Parallela: I Cont. Gent., cap. XX; II, cap. III; Compend. Theol., cap. XVI.

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod Deus sit corpus. Corpus enim est quod habet trinam dimensionem. Sed sacra Scriptura attribuit Deo trinam dimensionem: dicitur enim Iob XI: excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura eius, et latior mari. Ergo Deus est corpus.

  2. Praeterea, omne figuratum est corpus, cum figura sit qualitas circa quantitatem. Sed Deus videtur esse figuratus, cum scriptum sit Gen. I: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: figura enim imago dicitur, secundum illud Hebr. I: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, idest imago. Ergo Deus est corpus.

  3. Praeterea, omne quod habet partes corporeas, est corpus. Sed Scriptura attribuit Deo partes corporeas: dicitur enim Iob XL: si habes brachium ut Deus; et in Psalmo: oculi Domini super iustos; et, dextera Domini fecit virtutem. Ergo Deus est corpus.

  4. Praeterea, situs non convenit nisi corpori. Sed ea quae ad situm pertinent, in Scripturis dicuntur de Deo: dicitur enim Isaiae VI: vidi Dominum sedentem; et Isaiae III: stat ad iudicandum Dominus. Ergo Deus est corpus.

  5. Praeterea, nihil potest esse terminus localis a quo vel ad quem, nisi sit corpus vel aliquod corporeum. Sed Deus in Scriptura dicitur esse terminus localis ut ad quem, secundum illud Psalmi: accedite ad eum, et illuminamini; et ut a quo, secundum illud Hierem. XVII: recedentes a te in terra scribentur. Ergo Deus est corpus.

Sed contra est quod dicitur Ioan. IV: Spiritus est Deus.

Respondeo dicendum absolute Deum non esse corpus. Quod tripliciter ostendi potest. Primo quidem, quia nullum corpus movet non motum: ut patet inducendo per singula. Ostensum est autem supra quod Deus est primum movens immobile. Unde manifestum est quod Deus non est corpus.

Secundo, quia necesse est id quod est primum ens, esse in actu, et nullo modo in potentia. Licet enim in uno et eodem quod exit de potentia in actum, prius sit potentia quam actus tempore, simpliciter tamen actus prior est potentia: quia quod est in potentia, non reducitur in actum nisi per ens actu. Ostensum est autem supra quod Deus est primum ens. Impossibile est igitur quod in Deo sit aliquid in potentia. Omne autem corpus est in potentia: quia continuum, inquantum huiusmodi, divisibile est in infinitum. Impossibile est igitur Deum esse corpus.

Tertio, quia Deus est id quod est nobilissimum in entibus, ut ex dictis patet. Impossibile est autem aliquod corpus esse nobilissimum in entibus. Quia corpus aut est vivum, aut non vivum. Corpus autem vivum, manifestum est quod est nobilius corpore non vivo. Corpus autem vivum non vivit inquantum corpus, quia sic omne corpus viveret: oportet igitur quod vivat per aliquid aliud, sicut corpus nostrum vivit per animam. Illud autem per quod vivit corpus, est nobilius quam corpus. Impossibile est igitur Deum esse corpus.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacra Scriptura tradit nobis spiritualia et divina sub similitudinibus corporalium. Unde, cum trinam dimensionem Deo attribuit, sub similitudine quantitatis corporeae, quantitatem virtualem ipsius designat: utpote per profunditatem, virtutem ad cognoscendum occulta; per altitudinem, excellentiam virtutis super omnia; per longitudinem, durationem sui esse; per latitudinem, affectum dilectionis ad omnia. – Vel, ut dicit Dionysius, cap. IX de Div. Nom., per profunditatem Dei intelligitur incomprehensibilitas ipsius essentiae; per longitudinem, processus virtutis eius, omnia penetrantis; per latitudinem vero, superextensio eius ad omnia, inquantum scilicet sub eius protectione omnia continentur.

Ad secundum dicendum quod homo dicitur esse ad imaginem Dei, non secundum corpus, sed secundum id quo homo excellit alia animalia: unde, Gen. I, postquam dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, subditur: ut praesit piscibus maris, etc. Excellit autem homo omnia animalia quantum ad rationem et intellectum. Unde secundum intellectum et rationem, quae sunt incorporea, homo est ad imaginem Dei.

Ad tertium dicendum quod partes corporeae attribuuntur Deo in Scripturis ratione suorum actuum, secundum quandam similitudinem. Sicut actus oculi est videre: unde oculus de Deo dictus, significat virtutem eius ad videndum modo intelligibili, non sensibili. Et simile est de aliis partibus.

Ad quartum dicendum quod etiam ea quae ad situm pertinent, non attribuuntur Deo nisi secundum quandam similitudinem: sicut dicitur sedens, propter suam immobilitatem et auctoritatem; et stans, propter suam fortitudinem ad debellandum omne quod adversatur.

Ad quintum dicendum quod ad Deum non acceditur passibus corporalibus, cum ubique sit, sed affectibus mentis: et eodem modo ab eo receditur. Et sic accessus et recessus, sub similitudine localis motus, designant spiritualem affectum.

Articulus II: Utrum in Deo sit compositio formae et materiae

Articulus III: Utrum sit idem Deus quod sua essentia vel natura

Articulus IV: Utrum in Deo sit idem essentia et esse

Articulus V: Utrum Deus sit in genere aliquo

Articulus VI: Utrum in Deo sint aliqua accidentia

Articulus VII: Utrum Deus sit omnino simplex

Articulus VIII: Utrum Deus in compositionem aliorum veniat

Quaestio IV: De Dei perfectione

Quaestio V: De bono in communi

Quaestio VI: De bonitate Dei

Quaestio VII: De infinitate Dei

Quaestio VIII: De existentia Dei in rebus

Quaestio IX: De Dei immutabilitate

Quaestio X: De Dei aeternitate

Quaestio XI: De unitate Dei

Quaestio XII: Quomodo Deus a nobis cognoscatur

Quaestio XIII: De nominibus Dei

Quaestio XIV: De scientia Dei

Quaestio XV: De ideis

Quaestio XVI: De veritate

Quaestio XVII: De falsitate

Quaestio XVIII: De vita Dei

Quaestio XIX: De voluntate Dei

Quaestio XX: De amore Dei

Quaestio XXI: De iustitia et misericordia Dei

Quaestio XXII: De providentia Dei

Quaestio XXIII: De praedestinatione

Quaestio XXIV: De libro vitae

Quaestio XXV: De divina potentia

Quaestio XXVI: De divina beatitudine

Quaestio XXVII: De processione divinarum personarum

Quaestio XXVIII: De relationibus divinis

Quaestio XXIX: De personis divinis

Quaestio XXX: De pluralitate personarum in divinis

Quaestio XXXI: De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis

Quaestio XXXII: De divinarum personarum cognitione

Quaestio XXXIII: De persona Patris

Quaestio XXXIV: De persona Filii

Quaestio XXXV: De imagine

Quaestio XXXVI: De persona Spiritus Sancti

Quaestio XXXVII: De nomine Spiritus Sancti quod est amor

Quaestio XXXVIII: De nomine Spiritus Sancti quod est donum

Quaestio XXXIX: De personis ad essentiam relatis

Quaestio XL: De personis in comparatione ad relationes sive proprietates

Quaestio XLI: De personis in comparatione ad actus notionales

Quaestio XLII: De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem

Quaestio XLIII: De missione divinarum personarum

Quaestio XLIV: De processione creaturarum a Deo, et de omnium entium prima causa

Quaestio XLV: De modo emanationis rerum a primo principio

Quaestio XLVI: De principio durationis rerum creatarum

Quaestio XLVII: De distinctione rerum in communi

Quaestio XLVIII: De distinctione rerum in speciali

Quaestio XLIX: De causa mali

Quaestio L: De substantia angelorum absolute

Quaestio LI: De comparatione angelorum ad corpora

Quaestio LII: De comparatione angelorum ad loca

Quaestio LIII: De motu locali angelorum

Quaestio LIV: De cognitione angelorum

Quaestio LV: De medio cognitionis angelicae

Quaestio LVI: De cognitione angelorum ex parte rerum immaterialium

Quaestio LVII: De angelorum cognitione respectu rerum materialium

Quaestio LVIII: De modo cognitionis angelicae

Quaestio LIX: De voluntate angelorum

Quaestio LX: De amore seu dilectione angelorum

Quaestio LXI: De productione angelorum in esse naturae

Quaestio LXII: De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae

Quaestio LXIII: De angelorum malitia quoad culpam

Quaestio LXIV: De poena daemonum

Quaestio LXV: De opere creationis creaturae corporalis

Quaestio LXVI: De ordine creationis ad distinctionem

Quaestio LXVII: De opere distinctionis secundum se

Quaestio LXVIII: De opere secundae diei

Quaestio LXIX: De opere tertiae diei

Quaestio LXX: De opere ornatus, quantum ad quartam diem

Quaestio LXXI: De opere quintae diei

Quaestio LXXII: De opere sextae diei

Quaestio LXXIII: De iis quae pertinent ad septimum diem

Quaestio LXXIV: De omnibus septem diebus in communi

Quaestio LXXV: De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur. et primo, quantum ad essentiam animae

Quaestio LXXVI: De unione animae ad corpus

Quaestio LXXVII: De his quae pertinent ad potentias animae in generali

Quaestio LXXVIII: De potentiis animae in speciali

Quaestio LXXIX: De potentiis intellectivis

Quaestio LXXX: De potentiis appetitivis in communi

Quaestio LXXXI: De sensualitate

Quaestio LXXXII: De voluntate

Quaestio LXXXIII: De libero arbitrio

Quaestio LXXXIV: Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia, quae sunt infra ipsam

Quaestio LXXXV: De modo et ordine intelligendi

Quaestio LXXXVI: Quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat

Quaestio LXXXVII: Quomodo anima intellectiva seipsam, et ea quae sunt in ipsa, cognoscat

Quaestio LXXXVIII: Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt

Quaestio LXXXIX: De cognitione animae separatae

Quaestio XC: De prima hominis productione quantum ad animam

Quaestio XCI: De productione corporis primi hominis

Quaestio XCII: De productione mulieris

Quaestio XCIII: De fine sive termino productionis hominis

Quaestio XCIV: De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum

Quaestio XCV: De his quae attinent ad voluntatem primi hominis, gratia scilicet et iustitia

Quaestio XCVI: De dominio quod homini in statu innocentiae competebat

Quaestio XCVII: De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem

Quaestio XCVIII: De pertinentibus ad conservationem speciei

Quaestio XCIX: De conditione prolis generandae quantum ad corpus

Quaestio C: De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam

Quaestio CI: De conditione prolis generandae quantum ad scientiam

Quaestio CII: De loco hominis, qui est paradisus

Quaestio CIII: De gubernatione rerum in communi

Quaestio CIV: De effectibus divinae gubernationis in speciali

Quaestio CV: De mutatione creaturarum a Deo

Quaestio CVI: Quomodo una creatura moveat aliam

Quaestio CVII: De locutionibus angelorum

Quaestio CVIII: De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines

Quaestio CIX: De ordinatione malorum angelorum

Quaestio CX: De praesidentia angelorum super creaturam corporalem

Quaestio CXI: De actione angelorum in homines

Quaestio CXII: De missione angelorum

Quaestio CXIII: De custodia bonorum angelorum

Quaestio CXIV: De daemonum impugnatione

Quaestio CXV: De actione corporalis creaturae

Quaestio CXVI: De fato

Quaestio CXVII: De his quae pertinent ad actionem hominis

Quaestio CXVIII: De traductione hominis ex homine quantum ad animam

Quaestio CXIX: De propagatione hominis quantum ad corpus

↑ Top of work