Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1268

Thomas Aquinas's Summa theologiae, Prima Pars, is the first major movement of his mature theological synthesis, composed chiefly in the 1260s and completed at the end of the decade. It begins with sacred doctrine and treats God's existence, attributes, Trinity, creation, angels, providence, and human nature in a deliberately ordered sequence of questions and articles. The work's combination of revealed theology, Aristotelian philosophy, and disputational method made it one of the most influential texts in Western theology and philosophy, generating centuries of commentaries, including Cajetan's. Schola presents the Latin Leonine text.


Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat

Quaestio II: De Deo, an Deus sit

Quaestio III: De Dei simplicitate

Articulus I: Utrum Deus sit corpus

Articulus II: Utrum in Deo sit compositio formae et materiae

Articulus III: Utrum sit idem Deus quod sua essentia vel natura

Articulus IV: Utrum in Deo sit idem essentia et esse

Parallela: I Sent., dist. VIII, qu. IV, art. 1, art. 2; qu. V, art. 2; dist. XXXIV, qu. I, art. 1; II, dist. I, qu. I, art. 1; I Cont. Gent., cap. XXII, LII; Qq. disp., de Pot., qu. VII, art. 2; de Spirit. Creat., art. 1; Compend. Theol., cap. XI; Opusc. XXXVII, de Quatuor Oppos., cap. IV; de Ent. et Ess., cap. V.

Ad quartum sic proceditur.

  1. Videtur quod in Deo non sit idem essentia et esse. Si enim hoc sit, tunc ad esse divinum nihil additur. Sed esse cui nulla fit additio, est esse commune quod de omnibus praedicatur: sequitur ergo quod Deus sit ens commune praedicabile de omnibus. Hoc autem est falsum, secundum illud Sap. XIV: Incommunicabile nomen lignis et lapidibus imposuerunt. Ergo esse Dei non est eius essentia.

  2. Praeterea, de Deo scire possumus an sit, ut supra dictum est. Non autem possumus scire quid sit. Ergo non est idem esse Dei, et quod quid est eius, sive quidditas vel natura.

Sed contra est quod Hilarius dicit in VII de Trin.: esse non est accidens in Deo, sed subsistens veritas. Id ergo quod subsistit in Deo, est suum esse.

Respondeo dicendum quod Deus non solum est sua essentia, ut ostensum est, sed etiam suum esse. Quod quidem multipliciter ostendi potest. Primo quidem, quia quidquid est in aliquo quod est praeter essentiam eius, oportet esse causatum vel a principiis essentiae, sicut accidentia propria consequentia speciem, ut risibile consequitur hominem et causatur ex principiis essentialibus speciei; vel ab aliquo exteriori, sicut calor in aqua causatur ab igne. Si igitur ipsum esse rei sit aliud ab eius essentia, necesse est quod esse illius rei vel sit causatum ab aliquo exteriori, vel a principiis essentialibus eiusdem rei. Impossibile est autem quod esse sit causatum tantum ex principiis essentialibus rei: quia nulla res sufficit quod sit sibi causa essendi, si habeat esse causatum. Oportet ergo quod illud cuius esse est aliud ab essentia sua, habeat esse causatum ab alio. Hoc autem non potest dici de Deo: quia Deum dicimus esse primam causam efficientem. Impossibile est ergo quod in Deo sit aliud esse, et aliud eius essentia.

Secundo, quia esse est actualitas omnis formae vel naturae: non enim bonitas vel humanitas significatur in actu, nisi prout significamus eam esse. Oportet igitur quod ipsum esse comparetur ad essentiam quae est aliud ab ipso, sicut actus ad potentiam. Cum igitur in Deo nihil sit potentiale, ut ostensum est supra, sequitur quod non sit aliud in eo essentia quam suum esse. Sua igitur essentia est suum esse.

Tertio, quia sicut illud quod habet ignem et non est ignis, est ignitum per participationem, ita illud quod habet esse et non est esse, est ens per participationem. Deus autem est sua essentia, ut ostensum est. Si igitur non sit suum esse, erit ens per participationem, et non per essentiam. Non ergo erit primum ens: quod absurdum est dicere. Est igitur Deus suum esse, et non solum sua essentia.

Ad primum ergo dicendum quod aliquid cui non fit additio potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut de ratione eius sit quod non fiat ei additio; sicut de ratione animalis irrationalis est, ut sit sine ratione. Alio modo intelligitur aliquid cui non fit additio, quia non est de ratione eius quod sibi fiat additio: sicut animal commune est sine ratione, quia non est de ratione animalis communis ut habeat rationem; sed nec de ratione eius est ut careat ratione. Primo igitur modo, esse sine additione, est esse divinum: secundo modo, esse sine additione, est esse commune.

Ad secundum dicendum quod esse dupliciter dicitur: uno modo, significat actum essendi; alio modo, significat compositionem propositionis, quam anima adinvenit coniungens praedicatum subiecto. Primo igitur modo accipiendo esse, non possumus scire esse Dei, sicut nec eius essentiam: sed solum secundo modo. Scimus enim quod haec propositio quam formamus de Deo, cum dicimus Deus est, vera est. Et hoc scimus ex eius effectibus, ut supra dictum est.

Articulus V: Utrum Deus sit in genere aliquo

Articulus VI: Utrum in Deo sint aliqua accidentia

Articulus VII: Utrum Deus sit omnino simplex

Articulus VIII: Utrum Deus in compositionem aliorum veniat

Quaestio IV: De Dei perfectione

Quaestio V: De bono in communi

Quaestio VI: De bonitate Dei

Quaestio VII: De infinitate Dei

Quaestio VIII: De existentia Dei in rebus

Quaestio IX: De Dei immutabilitate

Quaestio X: De Dei aeternitate

Quaestio XI: De unitate Dei

Quaestio XII: Quomodo Deus a nobis cognoscatur

Quaestio XIII: De nominibus Dei

Quaestio XIV: De scientia Dei

Quaestio XV: De ideis

Quaestio XVI: De veritate

Quaestio XVII: De falsitate

Quaestio XVIII: De vita Dei

Quaestio XIX: De voluntate Dei

Quaestio XX: De amore Dei

Quaestio XXI: De iustitia et misericordia Dei

Quaestio XXII: De providentia Dei

Quaestio XXIII: De praedestinatione

Quaestio XXIV: De libro vitae

Quaestio XXV: De divina potentia

Quaestio XXVI: De divina beatitudine

Quaestio XXVII: De processione divinarum personarum

Quaestio XXVIII: De relationibus divinis

Quaestio XXIX: De personis divinis

Quaestio XXX: De pluralitate personarum in divinis

Quaestio XXXI: De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis

Quaestio XXXII: De divinarum personarum cognitione

Quaestio XXXIII: De persona Patris

Quaestio XXXIV: De persona Filii

Quaestio XXXV: De imagine

Quaestio XXXVI: De persona Spiritus Sancti

Quaestio XXXVII: De nomine Spiritus Sancti quod est amor

Quaestio XXXVIII: De nomine Spiritus Sancti quod est donum

Quaestio XXXIX: De personis ad essentiam relatis

Quaestio XL: De personis in comparatione ad relationes sive proprietates

Quaestio XLI: De personis in comparatione ad actus notionales

Quaestio XLII: De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem

Quaestio XLIII: De missione divinarum personarum

Quaestio XLIV: De processione creaturarum a Deo, et de omnium entium prima causa

Quaestio XLV: De modo emanationis rerum a primo principio

Quaestio XLVI: De principio durationis rerum creatarum

Quaestio XLVII: De distinctione rerum in communi

Quaestio XLVIII: De distinctione rerum in speciali

Quaestio XLIX: De causa mali

Quaestio L: De substantia angelorum absolute

Quaestio LI: De comparatione angelorum ad corpora

Quaestio LII: De comparatione angelorum ad loca

Quaestio LIII: De motu locali angelorum

Quaestio LIV: De cognitione angelorum

Quaestio LV: De medio cognitionis angelicae

Quaestio LVI: De cognitione angelorum ex parte rerum immaterialium

Quaestio LVII: De angelorum cognitione respectu rerum materialium

Quaestio LVIII: De modo cognitionis angelicae

Quaestio LIX: De voluntate angelorum

Quaestio LX: De amore seu dilectione angelorum

Quaestio LXI: De productione angelorum in esse naturae

Quaestio LXII: De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae

Quaestio LXIII: De angelorum malitia quoad culpam

Quaestio LXIV: De poena daemonum

Quaestio LXV: De opere creationis creaturae corporalis

Quaestio LXVI: De ordine creationis ad distinctionem

Quaestio LXVII: De opere distinctionis secundum se

Quaestio LXVIII: De opere secundae diei

Quaestio LXIX: De opere tertiae diei

Quaestio LXX: De opere ornatus, quantum ad quartam diem

Quaestio LXXI: De opere quintae diei

Quaestio LXXII: De opere sextae diei

Quaestio LXXIII: De iis quae pertinent ad septimum diem

Quaestio LXXIV: De omnibus septem diebus in communi

Quaestio LXXV: De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur. et primo, quantum ad essentiam animae

Quaestio LXXVI: De unione animae ad corpus

Quaestio LXXVII: De his quae pertinent ad potentias animae in generali

Quaestio LXXVIII: De potentiis animae in speciali

Quaestio LXXIX: De potentiis intellectivis

Quaestio LXXX: De potentiis appetitivis in communi

Quaestio LXXXI: De sensualitate

Quaestio LXXXII: De voluntate

Quaestio LXXXIII: De libero arbitrio

Quaestio LXXXIV: Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia, quae sunt infra ipsam

Quaestio LXXXV: De modo et ordine intelligendi

Quaestio LXXXVI: Quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat

Quaestio LXXXVII: Quomodo anima intellectiva seipsam, et ea quae sunt in ipsa, cognoscat

Quaestio LXXXVIII: Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt

Quaestio LXXXIX: De cognitione animae separatae

Quaestio XC: De prima hominis productione quantum ad animam

Quaestio XCI: De productione corporis primi hominis

Quaestio XCII: De productione mulieris

Quaestio XCIII: De fine sive termino productionis hominis

Quaestio XCIV: De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum

Quaestio XCV: De his quae attinent ad voluntatem primi hominis, gratia scilicet et iustitia

Quaestio XCVI: De dominio quod homini in statu innocentiae competebat

Quaestio XCVII: De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem

Quaestio XCVIII: De pertinentibus ad conservationem speciei

Quaestio XCIX: De conditione prolis generandae quantum ad corpus

Quaestio C: De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam

Quaestio CI: De conditione prolis generandae quantum ad scientiam

Quaestio CII: De loco hominis, qui est paradisus

Quaestio CIII: De gubernatione rerum in communi

Quaestio CIV: De effectibus divinae gubernationis in speciali

Quaestio CV: De mutatione creaturarum a Deo

Quaestio CVI: Quomodo una creatura moveat aliam

Quaestio CVII: De locutionibus angelorum

Quaestio CVIII: De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines

Quaestio CIX: De ordinatione malorum angelorum

Quaestio CX: De praesidentia angelorum super creaturam corporalem

Quaestio CXI: De actione angelorum in homines

Quaestio CXII: De missione angelorum

Quaestio CXIII: De custodia bonorum angelorum

Quaestio CXIV: De daemonum impugnatione

Quaestio CXV: De actione corporalis creaturae

Quaestio CXVI: De fato

Quaestio CXVII: De his quae pertinent ad actionem hominis

Quaestio CXVIII: De traductione hominis ex homine quantum ad animam

Quaestio CXIX: De propagatione hominis quantum ad corpus

↑ Top of work