Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Pars

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1268

Thomas Aquinas's Summa theologiae, Prima Pars, is the first major movement of his mature theological synthesis, composed chiefly in the 1260s and completed at the end of the decade. It begins with sacred doctrine and treats God's existence, attributes, Trinity, creation, angels, providence, and human nature in a deliberately ordered sequence of questions and articles. The work's combination of revealed theology, Aristotelian philosophy, and disputational method made it one of the most influential texts in Western theology and philosophy, generating centuries of commentaries, including Cajetan's. Schola presents the Latin Leonine text.


Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat

Quaestio II: De Deo, an Deus sit

Quaestio III: De Dei simplicitate

Articulus I: Utrum Deus sit corpus

Articulus II: Utrum in Deo sit compositio formae et materiae

Articulus III: Utrum sit idem Deus quod sua essentia vel natura

Articulus IV: Utrum in Deo sit idem essentia et esse

Articulus V: Utrum Deus sit in genere aliquo

Articulus VI: Utrum in Deo sint aliqua accidentia

Articulus VII: Utrum Deus sit omnino simplex

Parallela: I Sent., dist. VIII, qu. IV, art. 1; I Cont. Gent., cap. XVI, XVIII; De Pot., qu. VII, art. 1; Compend. Theol., cap. IX; Opusc. XXXVII, de Quat. Oppos., cap. IV; De Caus., lect. XXI.

Ad septimum sic proceditur.

  1. Videtur quod Deus non sit omnino simplex. Ea enim quae sunt a Deo, imitantur ipsum: unde a primo ente sunt omnia entia, et a primo bono sunt omnia bona. Sed in rebus quae sunt a Deo, nihil est omnino simplex. Ergo Deus non est omnino simplex.

  2. Praeterea, omne quod est melius, Deo attribuendum est. Sed, apud nos, composita sunt meliora simplicibus: sicut corpora mixta elementis, et elementa suis partibus. Ergo non est dicendum quod Deus sit omnino simplex.

Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod Deus vere et summe simplex est.

Respondeo dicendum quod Deum omnino esse simplicem, multipliciter potest esse manifestum. Primo quidem per supradicta. Cum enim in Deo non sit compositio, neque quantitativarum partium, quia corpus non est; neque compositio formae et materiae: neque in eo sit aliud natura et suppositum; neque aliud essentia et esse: neque in eo sit compositio generis et differentiae; neque subiecti et accidentis: manifestum est quod Deus nullo modo compositus est, sed est omnino simplex.

Secundo, quia omne compositum est posterius suis componentibus, et dependens ex eis. Deus autem est primum ens, ut supra ostensum est.

Tertio, quia omne compositum causam habet: quae enim secundum se diversa sunt, non conveniunt in aliquod unum, nisi per aliquam causam adunantem ipsa. Deus autem non habet causam, ut supra ostensum est, cum sit prima causa efficiens.

Quarto, quia in omni composito oportet esse potentiam et actum, quod in Deo non est: quia vel una partium est actus respectu alterius; vel saltem omnes partes sunt sicut in potentia respectu totius.

Quinto, quia omne compositum est aliquid quod non convenit alicui suarum partium. Et quidem in totis dissimilium partium, manifestum est: nulla enim partium hominis est homo, neque aliqua partium pedis est pes. In totis vero similium partium, licet aliquid quod dicitur de toto, dicatur de parte, sicut pars aeris est aer, et aquae aqua; aliquid tamen dicitur de toto, quod non convenit alicui partium: non enim si tota aqua est bicubita, et pars eius. Sic igitur in omni composito est aliquid quod non est ipsum. Hoc autem etsi possit dici de habente formam, quod scilicet habeat aliquid quod non est ipsum (puta in albo est aliquid quod non pertinet ad rationem albi): tamen in ipsa forma nihil est alienum. Unde, cum Deus sit ipsa forma, vel potius ipsum esse, nullo modo compositus esse potest. Et hanc rationem tangit Hilarius, VII de Trin., dicens: Deus, qui virtus est, ex infirmis non continetur: neque qui lux est, ex obscuris coaptatur.

Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt a Deo, imitantur Deum sicut causata primam causam. Est autem hoc de ratione causati, quod sit aliquo modo compositum: quia ad minus esse eius est aliud quam quod quid est, ut infra patebit.

Ad secundum dicendum quod apud nos composita sunt meliora simplicibus, quia perfectio bonitatis creaturae non invenitur in uno simplici, sed in multis. Sed perfectio divinae bonitatis invenitur in uno simplici, ut infra ostendetur.

Articulus VIII: Utrum Deus in compositionem aliorum veniat

Quaestio IV: De Dei perfectione

Quaestio V: De bono in communi

Quaestio VI: De bonitate Dei

Quaestio VII: De infinitate Dei

Quaestio VIII: De existentia Dei in rebus

Quaestio IX: De Dei immutabilitate

Quaestio X: De Dei aeternitate

Quaestio XI: De unitate Dei

Quaestio XII: Quomodo Deus a nobis cognoscatur

Quaestio XIII: De nominibus Dei

Quaestio XIV: De scientia Dei

Quaestio XV: De ideis

Quaestio XVI: De veritate

Quaestio XVII: De falsitate

Quaestio XVIII: De vita Dei

Quaestio XIX: De voluntate Dei

Quaestio XX: De amore Dei

Quaestio XXI: De iustitia et misericordia Dei

Quaestio XXII: De providentia Dei

Quaestio XXIII: De praedestinatione

Quaestio XXIV: De libro vitae

Quaestio XXV: De divina potentia

Quaestio XXVI: De divina beatitudine

Quaestio XXVII: De processione divinarum personarum

Quaestio XXVIII: De relationibus divinis

Quaestio XXIX: De personis divinis

Quaestio XXX: De pluralitate personarum in divinis

Quaestio XXXI: De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis

Quaestio XXXII: De divinarum personarum cognitione

Quaestio XXXIII: De persona Patris

Quaestio XXXIV: De persona Filii

Quaestio XXXV: De imagine

Quaestio XXXVI: De persona Spiritus Sancti

Quaestio XXXVII: De nomine Spiritus Sancti quod est amor

Quaestio XXXVIII: De nomine Spiritus Sancti quod est donum

Quaestio XXXIX: De personis ad essentiam relatis

Quaestio XL: De personis in comparatione ad relationes sive proprietates

Quaestio XLI: De personis in comparatione ad actus notionales

Quaestio XLII: De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem

Quaestio XLIII: De missione divinarum personarum

Quaestio XLIV: De processione creaturarum a Deo, et de omnium entium prima causa

Quaestio XLV: De modo emanationis rerum a primo principio

Quaestio XLVI: De principio durationis rerum creatarum

Quaestio XLVII: De distinctione rerum in communi

Quaestio XLVIII: De distinctione rerum in speciali

Quaestio XLIX: De causa mali

Quaestio L: De substantia angelorum absolute

Quaestio LI: De comparatione angelorum ad corpora

Quaestio LII: De comparatione angelorum ad loca

Quaestio LIII: De motu locali angelorum

Quaestio LIV: De cognitione angelorum

Quaestio LV: De medio cognitionis angelicae

Quaestio LVI: De cognitione angelorum ex parte rerum immaterialium

Quaestio LVII: De angelorum cognitione respectu rerum materialium

Quaestio LVIII: De modo cognitionis angelicae

Quaestio LIX: De voluntate angelorum

Quaestio LX: De amore seu dilectione angelorum

Quaestio LXI: De productione angelorum in esse naturae

Quaestio LXII: De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae

Quaestio LXIII: De angelorum malitia quoad culpam

Quaestio LXIV: De poena daemonum

Quaestio LXV: De opere creationis creaturae corporalis

Quaestio LXVI: De ordine creationis ad distinctionem

Quaestio LXVII: De opere distinctionis secundum se

Quaestio LXVIII: De opere secundae diei

Quaestio LXIX: De opere tertiae diei

Quaestio LXX: De opere ornatus, quantum ad quartam diem

Quaestio LXXI: De opere quintae diei

Quaestio LXXII: De opere sextae diei

Quaestio LXXIII: De iis quae pertinent ad septimum diem

Quaestio LXXIV: De omnibus septem diebus in communi

Quaestio LXXV: De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur. et primo, quantum ad essentiam animae

Quaestio LXXVI: De unione animae ad corpus

Quaestio LXXVII: De his quae pertinent ad potentias animae in generali

Quaestio LXXVIII: De potentiis animae in speciali

Quaestio LXXIX: De potentiis intellectivis

Quaestio LXXX: De potentiis appetitivis in communi

Quaestio LXXXI: De sensualitate

Quaestio LXXXII: De voluntate

Quaestio LXXXIII: De libero arbitrio

Quaestio LXXXIV: Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia, quae sunt infra ipsam

Quaestio LXXXV: De modo et ordine intelligendi

Quaestio LXXXVI: Quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat

Quaestio LXXXVII: Quomodo anima intellectiva seipsam, et ea quae sunt in ipsa, cognoscat

Quaestio LXXXVIII: Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt

Quaestio LXXXIX: De cognitione animae separatae

Quaestio XC: De prima hominis productione quantum ad animam

Quaestio XCI: De productione corporis primi hominis

Quaestio XCII: De productione mulieris

Quaestio XCIII: De fine sive termino productionis hominis

Quaestio XCIV: De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum

Quaestio XCV: De his quae attinent ad voluntatem primi hominis, gratia scilicet et iustitia

Quaestio XCVI: De dominio quod homini in statu innocentiae competebat

Quaestio XCVII: De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem

Quaestio XCVIII: De pertinentibus ad conservationem speciei

Quaestio XCIX: De conditione prolis generandae quantum ad corpus

Quaestio C: De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam

Quaestio CI: De conditione prolis generandae quantum ad scientiam

Quaestio CII: De loco hominis, qui est paradisus

Quaestio CIII: De gubernatione rerum in communi

Quaestio CIV: De effectibus divinae gubernationis in speciali

Quaestio CV: De mutatione creaturarum a Deo

Quaestio CVI: Quomodo una creatura moveat aliam

Quaestio CVII: De locutionibus angelorum

Quaestio CVIII: De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines

Quaestio CIX: De ordinatione malorum angelorum

Quaestio CX: De praesidentia angelorum super creaturam corporalem

Quaestio CXI: De actione angelorum in homines

Quaestio CXII: De missione angelorum

Quaestio CXIII: De custodia bonorum angelorum

Quaestio CXIV: De daemonum impugnatione

Quaestio CXV: De actione corporalis creaturae

Quaestio CXVI: De fato

Quaestio CXVII: De his quae pertinent ad actionem hominis

Quaestio CXVIII: De traductione hominis ex homine quantum ad animam

Quaestio CXIX: De propagatione hominis quantum ad corpus

↑ Top of work