Dices. Genus est una species infima, ergo quando definitur, non definitur genus, sed species, quia definitur ratio communis omnium generum: haec autem est species, ergo. Hic committitur aequivocatio, non enim definitur genus secundum quod refertur ad cognitionem confusam, per quam omnia genera repraesentantur ut similia, sed per ordinem ad cognitionem, per quam constituitur in ratione generis, et repraesentatur, ut communis pluribus speciebus; sicut cum definitur differentia, non definitur species, aut genus, licet differentia ut sic, est species ad hanc et illam differentiam, quia hoc illi convenit per actum reflexum, a quo non vocatur differentia, sed ratio differentiae; sed illi convenit ab actu directo, per quem refertur ad sua inferiora, ut rationale ad Petrum et Paulum.