29.1 Explicatis rationibus quidditativis rei, explicandae supersunt, quae rem constitutam sequuntur, suntque conceptus non essentiales. Quadrupliciter assignatur Proprium a Porphyrio. Primo, quod convenit unius speciei individuis, non tamen omnibus, ut esse musicum convenit homini. Secundo, quod omnibus, sed non solis, ut esse bipedem. Tertio, quod omnibus et solis, sed non semper, ut ridere. Quarto, quod omni, soli, et semper, ut esse risibilem. Posset esse quintum, quod convenit omnibus speciebus eiusdem generis, ut animali esse locomotivum, sed reduci potest ad quartum accipiendo speciem pro ultima et subalterna. Proprium quarto modo est omnium maxime proprium.