1 2 3 4 5 Nec minus est certum, differentiam non contineri formaliter in genere, quod dividit, id est, in conceptu formali generis non contineri formalem conceptum differentiae. Primo, quia genus abstrahit ab speciebus, et consequenter a differentiis, quae illas constituunt, quia in conceptu speciei praeter genus non est nisi differentia. Secundo, quia omne universale concipitur sine suis inferioribus, ergo et genus sine suis differentiis. Tertio, quia si rationale contineretur formaliter in animali, omne animal esset rationale formaliter, et si in eo contineretur irrationale, esset omne animal irrationale: quidquid enim est de conceptu formali generis, et cuiuscumque universalis, est etiam de conceptu cuiuscumque inferioris. Quarto, quia differentiae contrahentes habent oppositionem contradictoriam, ut rationale non est de conceptu sensibilis, quia etiam esset de conceptu leonis, quia quidquid est de conceptu partis, est etiam de conceptu totius, et quidquid est de conceptu differentiae, est etiam de conceptu speciei, quam componit.