Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Sectio I. Differentiae essentiam propono.

Hoc differt distinctio a differentia, quod illa meram indicat pluralitatem, haec addit inaequalitatem, unde Petrus distinctus est a Paulo, non tamen differens. Solent tamen minus proprie indiscriminatim sumi. Tot ergo sunt differentiae, quot rationes, in quibus potest esse inaequalitas. In accidentibus, quibus quis differt a seipso secundum diversa tempora, aut partes, vel differt ab aliis secundum diversa accidentia, aut modo, quo in diversis temporibus, aut partibus potest habere. De differentia propriissima, qua res essentialiter differt ab aliis, disputandum est in hoc tertio praedicabili. Differentia est, quae genus contrahit ad aliquam speciem , quae ex illo componitur tanquam ex forma metaphysica, nam quia actus est qui distinguit, remque exornat, et materiam limitat a sua potentialitate in physicis; ideo metaphorice differentia dicitur actus, seu forma, genus vero materia. Est quidem forma speciem componens, et genus contrahens, sive perficiens. Potest differentia considerari secundum se, secundum quod illi convenit de suo conceptu, ut rationale secundum quod est principium discursus; vel potest considerari, ut pars speciei, et sic etiam concipitur, ut contrahens genus, nam speciem componit illud contrahendo; vel potest considerari in ordine ad sua inferiora, sic autem definitur, Differentia est praedicabile de pluribus in quale quid. differt a genere et specie, quia hae praedicantur in quid; a proprio autem et accidenti, quia in quale, estque medium inter illa quatuor aliquid de extremis participans, ut homo inter brutum et Angelum.

Sectio II. Utrum differentia sit universalis comparatione speciei, quam constituit? Et utrum sint de conceptu generis?

Sectio III. Utrum genus et differentia subalterna sint de conceptu formali differentiae ultimae?

Sectio IV. Utrum differentia infima specie differat a subalterna?

Sectio V. De Proprio.

Sectio VI. De Accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work