Quoddam genus restrictionis censetur esse alienatio, qua per additam vocem aliquam terminus transfertur a propria in impropriam significationem, ut duo homines picti vaeneunt, pictura enim hominis improprie dicitur homo, et qui addit picti, apponit vocem repugnantem homini vero ac proprio: hanc autem melius diceret quis speciem extensionis, sive (quam vulgo vocant, ampliationem) melius (inquam) quam speciem restrictionis, ut patet ex fine, §.48. Diminutio vero est usus termini cum addita voce, qua non absolute, sed secundum quid significat, ut Aethiops est albus secundum dentes, albus enim absolute significat subiectum albedine delibutum, ly autem, secundum dentes, est additum (ut aiunt) diminuens, qui enim solum habet dentes albos, non potest absolute, Hispane. A boca llena, dici albus, sed secundum quid, Hispani, en cierta manera. Regulae iis terminis argumentandi per se sunt clarae, usuque discuntur vel a pueris.