Terminus ergo amplus est, qui significatur pro tempore distincto ab eo, quod verbum significat: terminus autem non amplus est, qui significatur pro eodem tempore, et constituit propositionis statum. Illa tempora quinque bene recensentur. Imaginarium nihil addit supra possibile, nisi extrinsecam denominationem a nostra imaginatione, qua apprehendimus tempus possibile, ut quandam successivam intercapedinem, capacem temporis realis, ut locus imaginarius apprehenditur, ut quaedam capacitas corporis realis, de quo disp. 14. phys. et 16. metaphysicae: vel dic tempus imaginarium esse obiectivum, quo res in intellectu apprehenditur esse. Propositiones autem illae, quas Summulistae amplas vocant, ad ea quinque tempora, sunt, quas Logici vocant sempiternae veritatis, propter fatalem nexum subiecti cum praedicato, ubicumque sint aut concipiantur.