Duo observa. Alterum, ampliationem soli convenire subiecto in hac nostra doctrina, quia praedicatum significatur convenire subiecto eo tempore quod verbum significat, quod semper habet statum in propositione vera, ut iustus peccat, peccatum est tempore praesenti, iustus autem, quod est subiectum, ampliatur ad tempus praeteritum, quo fuit iustus, non vero ad praesens, quo peccando desinit esse iustus, ac proinde iustitia tunc non habet statum. Alterum observatu dignum, in argumento a termino amplo posse captiose incautos deludi: ut si quis dicat Petrus erat sedens heri, sed Petrus heri stetit, ergo Petrus heri sedens stetit, est enim distinguendum consequens: ergo Petrus heri sedens stetit, quo tempore erat sedens, nego consequentiam, alio tempore transeat consequens, nam illa est argumentatio a sensu diviso ad compositum.