Dices Petrum, qui cucurrit, posse modo existere. Quid inde? Etiam forte existet cras, nam si quia Petrus post hesternum cursum potest nunc existere, non modo ampliabitur Petrus ad praeteritum, et praesens, sed etiam ad futurum, in quo erit: cuius oppositum docent Summulistae, praescribentes ampliationem propositioni de praeterito, et praesenti, propositioni vero de futuro praescribunt ampliationem ad praesens, et futurum, cum tamen propositio de futuro ampliari possit ad praeteritum, ut Petrus curret, sumitur pro Petro qui heri fuit, nunc est, et postea erit. Item propositio de praeterito ampliari poterit etiam ad futurum, ut Petrus cucurrit ampliatur ad Petrum, qui extitit heri, existit nunc et cras existet.