Restrictio est termini contractio a maiori significatione ad minorem, ut omnis doctus est dignus honore. Illud adiectivum, doctus, statuit fines substantivo homo, quod ex sua institutione amplectitur etiam indoctos, quos ab eius significatione adiectivum excludit. Restrictionem aiunt Summulistae opponi ampliationi: forte quia ampla, et restricta opposita videntur esse; proprie autem non opponuntur, quia omnis homo non est terminus amplus, quia solum subiectum incompossibile cum praedicato tempore significato per verbum, est terminus amplus. Restrictio autem opponitur universalitati vocis, cui appingitur, quia eam limitat a tota sua significatione ad aliam minus universalem, vel omnino singularem. Restrictio melius diceretur opponi alienationi, quia haec vocem extrahit a propria significatione ad impropriam, homo enim, ut significat pictos, et veros, plus significat, quam cum solos veros significat, oppositum restrictioni contingit, quae facit terminum pauciora significare, quam sine restrictione.