Suppositio naturalis est, qua terminus supponitur pro omni suo significato: Ego dicerem, qua supponitur terminus in materia omnino necessaria. Nam talis materia dicitur naturalis, ut homo est animal. quod praedicatum convenit homini, in quocumque statu consideretur, sive in actuali, sive in potentiali, sive in intellectu, est enim animal vel actuale vel potentiale, vel in intellectu, quae propositiones vocantur, sempiternae veritatis. Haec suppositio potest esse discreta ut Petrus est homo: vel communis, et aequivalet distributivae, perinde enim est homo est animal, ac omnis homo est animal: si vero sit in materia remota, sive repugnante, est etiam universalis ut homo non est lapis: suppositio accidentalis est, qua supponitur terminus pro differentia temporis importata in propositione, ut homo currit, idest tempore praesenti, accidentalis sumitur hic non pro vero accidente, quia haec est accidentalis, Petrus existit, et nullum accidens significat: et haec, Petrus est risibilis, dicitur significare accidens, et non est accidentalis, sed naturalis. Dicitur autem accidentalis, idest contingens.