Suppositio determinata definitur a Villalpando supra, qua supponitur terminus communis vel nullo signo vel particulari affectus. exempli gratia, homo currit vel aliquis homo currit. Sed non bene, nam suppositione distributiva supponitur terminus communis nullo signo affectus, ut homo est animal. Toletus lib. et cap. 2. ait determinatam esse, qua supponitur terminus communis pro suis inferioribus disiunctive: ita communiter Summulistae utentes hoc exemplo aliquis homo currit, idest, vel Petrus currit, vel Paulus, etc. Sed certe videntur terminis abusi, nam descensus disiunctivus non potest esse determinatus, sed indeterminatus, quia per illum nullum individuum cognoscitur determinate: nam cum dico aliquis homo currit, nullum hominem determino, sed indifferenter noto Petrum, vel Paulum: determino enim et terminum pono cognitioni, cum ea adstringitur ad unum determinatum obiectum.