Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Sectio I. De suppositione.
Sectio II. Suppositio formalis, et materialis.
Sectio III. Suppositio simplex et personalis.
Sectio IV. Suppositio communis, et singularis.
Sectio V. Suppositio distributiva, copulata, determinata, naturalis, accidentalis.
§ 24
§ 25
§ 26
Secundo inductione, quia communis suppositio, aut particularis est, qua subrogatur terminus loco rei, aut termini communis, et particularis: unde haec propositio, Pompelona extruxit hanc Pyramidem sancto Ignatio, erit suppositio copulata, quia Pompelona est terminus copulatus. Tamen a Summulistis sumitur in significatione non nihil diversa, aiunt enim suppositionem copulatam esse, quando sumitur nomen in plurali numero ad significanda plura cum signo universali. ita Villalpandus: Toletus vero, quando sumitur pro omnibus suis significatis collective sumptis. exempli gratia, omnes Apostoli Dei sunt duodecim: ly omnes Apostoli sumuntur simul, et propositio non debet resolvi distributive, hic enim descensus est malus, ergo Petrus est duodecim, sed debent in subiecto omnes copulari, ut Petrus, Andreas, et reliqui Apostoli simul sumpti sunt duodecim. si tamen haec secunda definitio recte expendatur, non differt a priori, quia Apostoli sumuntur pro Collegio Apostolico, qui est terminus copulatus. Eadem enim haec est propositio, tota Pompelona dicat Pyramidem, ac omnes Senatores Pompilonenses dicant Pyramidem. Itaque ille terminus pluralis affectus signo universali sumitur pro aliquo aggregato rerum distinctarum per modum unius significatarum: vox autem eas ita significans est copulata saltem virtualiter, ut omnes Apostoli, significat idem quod Collegium Apostolorum: sunt autem nugae, quaerere distinctionem inter copulate, et copulative, non secus ac si quaereretur inter sensile, et sensibile, distribute, et distributive.