Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Sectio I. De suppositione.

Sectio II. Suppositio formalis, et materialis.

Sectio III. Suppositio simplex et personalis.

Sectio IV. Suppositio communis, et singularis.

Sectio V. Suppositio distributiva, copulata, determinata, naturalis, accidentalis.

HAc in parte intolerabiles sunt Summulistae tot regulis, divisionibus, ac definitionibus inutilibus onusti, ut nihil videantur efficere, nisi comminisci tenebrarum machinas ad debellandos tyronum animos, ne audeant in tam tetrum chaos pedem inferre: legat qui voluerit Sotum in eis tenebris fugandis satis laborantem. Ego cum Villalpando, Toleto, atque Fonseca ab iis nugis duxi abstinendum, ac tradendas frequentiores, et utiles suppositionis communis species. Suppositio distributiva est, qua supponitur terminus communis resolubilis per descensum affectum coniunctione, et, aut disiunctione, Nec: ut omnis homo est animal supponitur pro omnibus hominibus, ad quos per legitimam consequentiam fit descensus, vel resolutio, e.g. ergo Petrus est animal, et Antonius est animal, hoc volunt Sotus, Toletus, et Villalpandus suis definitionibus. Nam si terminus communis afficitur categoremate affirmativo omnis, retenta tota eius universalitate, certe distribuitur praedicatum per singula inferiora contenta sub praedicato: exempli gratia. Omnis homo est animal, ita distribuitur, ergo Petrus est animal, et Paulus est animal. Quod ait Fonseca esse, resolvi per varias propositiones, quod non est necessarium; nam per unam quoque potest resolvi, ut ergo Petrus, et ceteri individui homines sunt animal. Item si terminus communis afficitur categoremate negatiuo, nullus, retenta eius universalitate, propositio resolvitur per disiunctionem, Nec, ut nullus homo est lapis: ita resolvitur. ergo nec Petrus est lapis, nec Paulus, nec ullus individuus homo est lapis. Hanc suppositionem vocant copulativam: quia propositioni propositio copulatur in suppositione affirmativa, quod infra impugnabo. Quia copulativa est qua supponitur pro termino copulato, vel copulativo, nam a terminis, pro quibus voces subrogantur, accipiunt denominationes: non vero a nexu multarum propositionum.

Sectio VI. De ascensu atque descensu.

Sectio VII. De ampliatione, restrictione, alienatione, diminutione.

Sectio VIII. De appellatione.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Logica

↑ Top of work