Ante definitionem suppositionis copulatae repete §.81. disput. 1. ubi definitus est terminus copulativus, qui significat plura acervatim sumpta per modum unius. ita suppositio copulativa est, subrogatio termini sensibilis loco termini mentalis copulativi. Ita esse probatur primo: quia voces, et scripta non supponuntur ratione sui, sed ratione propositionis mentalis, vel si vis, etiam ratione rei significatae. ergo si propositio mentalis constat termino copulato, etiam vocalis constans simili termino, illique respondens erit copulata: si vero mentalis non sit copulata, ergo nec vocalis illi respondens erit copulata, quia illi respondet in omnibus proprietatibus.