Cum multi sint Sacerdotes, qui frequenter, multi etiam qui quotidie celebrant; et nihilominus huius vivifici ac divini sacramenti admirabiles fructus non percipiunt, necessarium procul dubio est tanti mali causas investigare. Unde enim in cura salutis tanta tepiditas, tanta in studio perfectionis negligentia? cum dicat Chrysostomus oportere nos ab hac mensa recedere daemonibus terribiles, et ignem omni ex parte spirantes. Si Deus noster ignis consumens est, venitque in terras suum ignem ferens, qui ardeat et omnium corda comburat: cur ipso intra nos recepto, nec frigus a nobis expellitur, nec ardorem eius sentimus? Nonne mortis indicium est, vel gravissimae aegritudinis ignem habere in sinu, et omni calore destitui? Si olim non potuit coram Arca Domini statua Dagon subsistere, sed statim corruit et contrita est: cur Christi praesentia amoris proprii tyrannice in anima dominantis idolum non atterit et confringit? Cur tanta Christi demissio superbiae spiritum non elidit? Cur tanta eius mansuetudo iram non compescit? Cur tantus amor ad eius sequenda vestigia non impellit? Effectus Eucharistiae sunt, praeservare a peccatis, augere gratiam, terrenorum odium infundere, ad aeternorum amorem mentem elevare, illuminare intellectum, succendere affectum, conferre animae et corpori puritatem, conscientiae pacem et laetitiam, atque inseparabilem cum Deo unionem. Plerique tamen post frequentem celebrationem his effectibus non fruuntur, ad quos nimirum spectat Aggaei Prophetae obiurgatio dicentis: Comedistis, et non estis satiati: bibistis, et non estis inebriati. Defectus autem non in cibo et potu est, sed in prava edentis et bibentis dispositione. Et haec prima tanti mali causa est, quia aliud comedimus, aliud esurimus: comedimus panem Angelorum, et immundorum animalium siliquas esurimus, deteriores Israelitis, qui dum manna comederent in deserto, ad ollas AEgypti suspirabant. Quid igitur miramur, si fauces amaritudine infectae mellis dulcedinem non percipiunt? Purganda est anima a delectationibus carnis et sensuum, a tepiditate, ab omni affectu ad creaturas, ut possit divinum sacramentum suos in ea affectus operari. Nam cor terrenis occupatum delectatio sancta declinat, nec datur divina consolatio admittentibus alienam.
Altera causa est omissio necessariae praeparationis: plerique enim ad tantum ministerium accedere non verentur perfunctorie, ex consuetudine, ex motivo humano, lucro potius quam devotionis causa, non considerantes quanti oneris sit vel semel celebrare Cum vir Apostolici spiritus Iohannes Avila quemdam Sacerdotio paulo ante initiatum immatura morte decessisse audisset, statim quaesit num aliquando celebrasset: respondentero semel duntaxat; multum, inquit, deferet ante Iudicem. Timere itaque oportet, quia nemo digne Sacerdotio fungi, nemo huius sacramenti fructus percipere potest, nisi, quantum fert humana fragilitas, se ad illud disponat ea puritate, amore, et devotione, quae supra a nobis explicatae sunt.
Tertia demum causa est, quia multi Sacro peracto ad exteriora statim divertunt, nec sinunt ut sacramentum suam in eis virtutem exerceat. Isti revera gratiam Dei in vacuum recipiunt, nec de mensa coelesti fructum reportant; quia tantum Dominum ad se venientem indigne excipiunt, nec reverentur, aut gratias agunt; imo proinus ab eo recedunt, ipsumque contristant, maiestatem eius, et incomprehensibilem dignitatem parvipendentes, nec advertentes quanta sit foeditas, vilitas, et miseria ipsorum ad quos venire dignatus est. Quod si adhibita omni diligentia ad digne et devote celebrandum, contingat aliquem huius convivii fructibus minime perfrui, id admirabili sapientia Dei adscribendum est, qui hoc permittit ut suae industriae non tribuat homo hoc gratiae donum, sed caute illud custodiat et se illo semper indignum profiteatur.