Gratias tibi ago, benignissime Deus, quod me vilissimum peccatorem admittere dignatus sis ad vivificum tuae mensae convivium. Et quis sum ego pulvis et cinis, ut apponeres erga me cor tuum, inclinans coelos tuos et descendens, ut sanguine tuo purissimo sordes meas lavares, et deficientem prae fame animam meam, non manna de coelo, sed carne tua immaculata reficeres et satiares? Si coeli coelorum te capere non possunt, et Angeli non sunt mundi in conspectu tuo, quis ego sum, et quae domus mea, ut ad me venire, et indignis manibus meis contrectari, ac in me commorari volueris? Quid in me invenisti, Rex tremendae maiestatis, quod a templo gloriae tuae traheret te, et descendere faceret in abyssum miseriarum? Vos Angeli sancti, vos omnes electi Dei, venite, audite, et narrabo vobis quanta fecit Deus animae meae: cum enim essem pauper et abominabilis, nec auderem oculos meos levare ad coelum prae multitudine iniquitatem mearum, ille me de pulvere suscitavit, erexit de stercore, ut sederem cum Principibus, et de mensa eius comederem omnibus diebus vitae meae. Gratias illi agite ex me, vos amici mei fidelissimi: ego enim puer sum, non annis, sed sensu, et nescio loqui, nec verba invenio, quibus possim, ut par est, tam copiosum munus gratiae extollere, et praedicare. Quis enim amor infinitae charitati eius a me reddi potest, qui frigus et gelu dici, non autem amor mereatur? Quae laus, quae adoratio, quale obsequium meum erit, quod nullum non reddat infinita eius perfectio et dignitas; et ima ac summa indignitas mea? Sed tu, Domine, miserator et clemens, et immensae bonitatis, tu nosti figmentum meum, non despices humillimam gratiarum actionem, quam tibi offero de paupertate mea, et sacrificium laudis meae honorificabit te. Tua est magnificentia, tua est gloria, et tibi laus in perpetuas aeternitates pro tam excelso et incomparabili beneficio. Tibi laudes concinant, tibi mecum gratias agant universi populi, tribus et linguae, omnes Angeli et Sancti tui; quoniam misericordia tua magnificata est super me, et miserationes tuae super omnia opera tua. Iubilent tibi omnes creaturae, quaecunque coeli, terrae, et abyssi ambitu continentur, et laudem tibi perpetuam dicant: quae a te exiens in te refluat omnium rerum principium et finem. Iubilent tibi et gratias agant cor meum et anima mea, vires, sensus, potentiae, et omnia membra corporis mei; tibi que soli honor et gloria, a quo, per quem, et in quo omnia: qui es Deus benedictus et laudabilis in saecula saeculorum. Amen.