Servus tuus ego sum, Domine Deus meus, et pro tributo servitutis meae aliquid tibi offerre vellem, quod maiestate tua dignum et acceptabile foret: sed excedit omnem facultatem meam debitum meum, quia tantum tibi debeo, quanti tu vales, qui infinitus es. Et ex me quidem nihil possum, nihil sum: habeo tamen ex gratia tua donum praeclarissimum, quod nullo modo recusare potes: habeo dilectissimum Filium tuum Dominum meum Iesum Christum, qui ita se mihi communicavit, ut ego in illo et ille in me sit. Quare verba Prophetae tui aptissime usurpabo et dicam: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto eius. Ipse enim Filius tuus digne pro me nomini tuo benedicet, teque amabit, et glorificabit; nam intra me sacramentaliter existens factus est unum mecum, et ego unum cum illo. Ipsum igitur offero tibi ut thymiama suavissimi odoris ad maximam tui gloriam et honorem, in gratiarum actionem pro universis beneficiis tuis; in remissionem peccatorum meorum, et totius mundi; ad impetrandum mihi et omnibus, pro quibus oravi et orare debeo, omnia subsidia vitae temporalis et aeternae et pro animabus omnium fidelium defunctorum. Suscipe, Domine, cum hac sacratissima oblatione animam meam et corpus meum, omnes vires et affectus meos, ut sim perpetuum holocaustum iugiter ardens Maiestati tuae. Praesta ut deinceps nec membra, nec sensus, nec potentias, nec vitam habeam, nisi ut te amem et serviam tibi. Tu sapientia mea, tu lux mea es; tu fortitudo mea et robur meum: doce me, illumina me, corrobora me, ut cognoscam et faciam voluntatem tuam. Offero me tibi in servum perpetuum, meque totum resigno in beneplacitum tuum, abiecta de me omni cura et sollicitudine. Quidquid mihi evenire permiseris, a divina manu tua amantissime suscipiam. In tempore et in aeternitate id volo, quod tu ab aeterno de me decrevisti, sive prosperum illud sit, sive adversum. Vivat semper et regnet super me beneplacitum tuum; quod in omni verbo, actione, cogitatione, et levissimo quoque motu implere desidero. Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Desunt enim mihi verba, quibus explicem affectum meum, sed proiicio me in ardentissimam fornacem amoris tui, quo succensus ad me venire dignatus es, et mansionem apud me facere. Succende me, Domine, inflamma cor meum, viscera combure, ut iugiter tibi ardeam, in te vivam, et in te moriar. Amen.