Dulcissime amator, Domine Iesu Christe, qui me Corpore tuo immaculato, et pretiosissimo Sanguine refecisti, ignosce, obsecro, indignitati meae, et quidquid deliqui in huius Missae celebratione, misericorditer indulge. Agnosco enim et confiteor praesumptionem meam, quia ad hoc tremendum mysterium accedere ausus sum sine debita praeparatione, reverentia, humilitate, et charitate. Respice in me oculis misericordiae tuae, et supple excessu meritorum tuorum meam nimiam imperfectionem. Heu, quotidie venisti ad me, ut pauperrimam animam meam donis tuis locupletares! Ego autem contempsi te, et abii in regionem dissimilitudinis post prava desideria cordis mei. Cumque inutiliter dissipata omni substantia, ad te nudus et fame consumptus reversus sum, tu suscepisti me, et omnium iniquitatum mearum oblitus es. Bonum mihi quod amasti me amore aeterno et infinito; nisi enim infinita esset bonitas tua, nullo modo posses tolerare miseriam meam. Vincat igitur et absorbeat bonitas tua malitiam meam. Riga me lacrymis quas fudisti pro me; unge me myrrha doloris tui, adstringe vinculis, abue Sanguine, Cruce erige, morte vivifica. Penetret amor tuus viscera mea, et omnem alienum amorem expellat. Abscedat phantasmatum multitudo, meque totum in te transforma, ut in te pereat omnis substantia mea, neque amplius non inveniam nisi in te. Imprime cordi meo amorem crucis et humiliationis, qui, ut me redimeres uno nequidem momento sine cruce esse voluisti. Ne patiaris me sine fructu a te recedere, sed operare mecum mirabilia tua, sicut cum Sanctis tuis operatus es: et fac me ambulare in fortitudine cibi istius usque ad montem perfectionis. Succende me ignita vi amoris tui, ut sim tecum consummatus in unum, omnio abstractus a meipso, et ab omni creatura. Omnibus quoque famulis tuis, pro quibus obtuli hoc sacrificium, et pro quibus orare debeo, seu tu rogari vis, da pacem, salutem, et tuam benedictionem. Converte miseros peccatores ad te, revoca haereticos atque schismaticos, illumina Infideles te ignorantes. Adesto omnibus qui in aliqua necessitate, et tribulatione constituti sunt, Esto propitius propinquis et benefactoribus meis. Miserere omnium adversantium mihi, vel qui me aliqua molestia affecerunt. Succurre illis qui se meis precibus commendarunt. Da vivis veniam et gratiam, da fidelibus defunctis lucem et requiem sempiternam. Amen.