Amo te, Domine Iesu, iucunditas mea, et requies mea; amo te, summum et unicum bonum meum, ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima, ex totis viribus meis: et si tu vides me in hoc deficere, saltem desidero amare te: et si satis id non opto, saltem desidero id multum desiderare. Succende, Domine, igne tuo ardentissimo viscera mea, et quandoquidem non nisi amorem petis a me, da quod iubes, et iube quod vis. Nisi enim dederis mihi velle et perficere, peribo utique in infirmitate mea. Sonet vox tua in auribus meis, vox illa dulcissima et efficacissima, Volo. Nam si vis, potes me mundare, et illuminare; potes me ad supremum amoris gradum elevare. Sicut voluisti pro me pati et mori; ita etiam velis, ut appareat in me fructus passionis et mortis tuae. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti: tu enim dixisti: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. O dulcissimum verbum, tu in me, et ego in te! O quantus amor, tu in me vilissimo peccatore, et ego in te, Deus meus, cuius maiestas incomprehensibilis est! Unum est mihi necessarium et hoc solum quaero, in te vivere, in te quiescere, a te nunquam separari. Felix est, qui te quaerit; felicior qui te possidet; felicissimus qui in hac possessione perseverat et moritur. O dies infelices, quos turpiter transegi diligens vanitatem, et recedens a te! Et nunc, Domine, qui venisti in hunc mundum, ut peccatores salvos faceres, redime animam meam in sola fiducia miserationum tuarum respirantem, et aufer a me omnia amoris tui impedimenta. Procul sit a me omnis terrena delectatio, nihil sapiat mihi, nihil me alliciat nisi tu. Vive et regna semper in me, fidelissime amator animae meae, in te enim sunt omnia bona, et iam deinceps paratus sum omnia potius mala perpeti, quam ut unquam cessem amare te. O corpus sacratissimum quinque vulneribus sauciatum, pone te ut signaculum super cor meum, et imprime illi charitatem tuam. Obsigna pedes meos, ut sequar vestigia tua: obsigna manus, ut bona semper opera exerceam: obsigna latus, ut ferventissimos amoris tui actus proferam in aeternum. O sanguis pretiosissime, qui omnem hominem abluis et purificas, lava animam meam, et pone signum in faciem meam, ut nullum praeter te amatorem admittam. O dulcedo cordis mei et vita animae meae, sicut tu in Patre, et Pater in te est, ita ego per gratiam tuam unus tecum sim amore et voluntate: mihique mundus crucifixus sit, et ego mundo. Amen.