Peracta Communione sequitur gratiarum actio, quae est ultima Missae pars, incipiens a Versiculo, qui Communio dicitur, eo quod olim caneretur, dum populus communicabat. Sequentes autem orationes, non solum gratiarum actionem continent, sed etiam postulationem ut dona accepta in te permaneant, et maius quotidie sumant incrementum. Tum dimittitur populus, et dum ille respondet, Deo gratias, iterum gratias ages Deo. Ad orationem Placeat tibi, rursum offeres sacrificium purissima intentione, et cum omni desiderio triumphantis ac militantis Ecclesiae, prout ipsa verba sonant. Deinde populo benedicens, uberem a Deo omnibus fidelibus benedictionem, omniumque coelestium gratiarum abundantiam ex animo precaberis, ut nunc in via, postea in patria sanctissimam Trinitatem omnes glorificent.
Leges demum in fine initium Evangelii secundum Ioannem cum reverentia et affectu gratitudinis pro beneficio Incarnationis et vocationis ad fidem, et cum desiderio gloriae Dei, ut ab omnibus agnoscatur, et glorificetur. Sanctus Augustinus, ut gravissimi autores testantur, hoc Evangelium aureis litteris conscribendum, et per omnes Ecclesias in loco eminenti proponendum esse dicebat. Idem antiqui Christiani tanti faciebant, ut plerique collo appensum ferrent, tanquam alterum Christianae fidei Symbolum, ac veluti amuletum contra daemonum vexationes. In prima huius Evangelii parte agnosces quantus sit hospes, quem sub panis et vini velamine latentem suscepisti, nempe Verbum aeternum, per quod omnia facta sunt, filius Dei, Patri consubstantialis, hominum lux et vita, per quem et in quo omnes vivunt et illuminantur. Expendes deinde ne forte ad te pertineant verba quae sequuntur: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sicut enim homini caeco praesens est sol, sed ipsi soli absens est: sic homines terrenis affectibus veluti tenebris obvoluti intimam Dei lucem non vident, nec ab ea illuminantur. Haec etiam verba ponderabis, In mundo erat, et mundus eum non cognovit: in propria venit, et sui eum non receprunt: ne et haec forsitan in te locum habeant: quod ne contingat, Deum precaberis et timebis. In ultimis denique verbis attendes quod dicitur, Dedit eis potestatem Filios Dei fieri, et hoc in te adimpleri rogabis: et quia Verbum divinum plenum est gratiae et veritatis, ex hac plenitudine ubertim haurire satages quidquid tibi ad salutem et perfectionem est necessarium.