Absoluto introitu sequitur instructio populi in fide, per doctrinam Prophetarum et Apostolorum in Epistola, per verba Christi in Evangelio, per articulos fidei in Symbolo, quae omnia mysteriorum sanctificationi, ut nos purgent et praeparent, praemittuntur.
Ipsam vero Epistolam et Evangelium lecturus, mente elice hunc actum humilitatis: Ego ne in Ecclesia divina depromam oracula, qui tamdiu sedi in Cathedra pestilentiae? Ego Evangelium promulgabo, qui factis et exemplis Evangelium impugnavi? Deinde considera beatos nos esse, quia, ut ait Baruch Propheta, quae Deo placent manifesta sunt nobis. Deus enim voluntatem suam nobis revelavit per Prophetas et Apostolos in eorum libris et epistolis, et per Filium suum in Evangelio. Ideo haec omnia magna cum attentione et reverentia legenda sunt tanquam sermones Dei, gratias ei agendo, quod mundum doctrina sua illuminare et instruere dignatus sit: promptumque animum offerendo ad servanda ipsius mandata tam in prosperis, quam in adversis. De hoc autem nos monent in Epistolae lectione manus super librum positae, et veluti operi adnotae.
Graduale etiam, et caetera quae sequuntur, exequendi desiderium significant, et ascensum ad apicem Christianae perfectionis, qui sunt fructus Propheticae et Apostolicae praedicationis.
Quidam devotus Sacerdos dicebat se quotidie duabus concionibus interesse elegantissimis et efficacissimis, lectioni nimirum Epistolae, et Evangelii; quas sic audiendas asserebat, ac si Apostolus et Christus praesentes forent, et loquerentur, cum firmissimo proposito exequendi quod docent. Turpissima enim esset eius praecepti transgressio, quod ab Apostolo et a Christo ea die auditum fuit, nam videretur Verbi Divini statim oblitus esse, et tantos Concionatores neglexisse.
Initio Evangelii, librum et teipsum signabis signaculo crucis cum tenero affectu erga Christi passionem et mortem. Fit autem ipsum signum in fronte sede pudoris, ne Evangelium erubescas: in ore ut palam auncies et confitearis: in pectore ut illud in corde semper conserves, nec nulla diaboli suggestio fructum eius impedire queat. In fine librum ibi osculaberis, ubi prius crucem formaveras, ad significandum amorem, quo ea doctrina amplectenda et executioni mandanda est: ideoque propones factor verbi esse, et non tantum auditor; actu ferventissimo amoris elicito erga Deum eiusque legem.
Certis diebus lectionem Evangelii excipit Symbolum, ut fides excitetur, et sicut corde ad iustitiam creditur, sic ore confessio fiat ad salutem. Actus igitur fidei exercebis verbis correspondentes, et contrarias haereses detestaberis. Christo item gratulaberis ob eius gloriam, dum ipsius Resurrectio, Ascensio, et iudiciaria potestas commemoratur, et gaudebis, quia regni eius non erit finis. In illis verbis, Qui cum Patre et Filio simul adoratur, Spiritum Sanctum adorabis, et intimo animi sensu sanctissimam Trinitatem glorificabis ob singula beneficia naturae, gratiae, et gloriae omnibus creaturis concessa et concedenda. Demum cum dicis, Et vitam venturi saeculi, spem firmam concipies, vitam aeternam meritis Christi obtinendi.