Pervulgatum apud sanctos Patres axioma est, quod talem se animae exhibet Deus, qualem se illa praeparat Deo. Ideo Christus in Eucharistia aliis quidem est fructus vitae, panis Angelorum, manna absconditum, paradisus deliciarum, ignis consumens, et tertium coelum, in quo audiuntur arcana verba, quae non licet homini loqui. Aliis vero est panis insipidus, omni carens dulcedine, et vitali operatione, et nauseat anima eorum super cibo isto: quia nimirum mors est malis, vita bonis; et sicut quisque erga Deum affectus est, talem ipsum erga se experitur. Pauci sunt qui admirabiles huius sacri convivii in se sentiant effectus, quia pauci sunt, qui se ad illos recipiendos rite disponant, qui serio cogitent se ad sancta sanctorum accedere, ad altare Dei, ad Deum ipsum. Ideo multi infirmi sunt et imbecilles, et dormiunt multi. Mortem olim summo sacerdoti minabatur Deus, si ausus fuisset introire in Sancta sanctorum sine strepitu tintinnabulorum, non radians gemmis, non fulgens auro, omniumque virtutum varietate circumamictus. Quam ergo poenam merebitur novae legis sacerdos, qui non ad arcam typicam, sed ad Deum ipsum accedit, ut filium eius Dominum Iesum Christum immolet, tangat, comedat; nisi id faciat ea sollicitudine, attentione, et apparatu, qui dignus sit tali convivio, dignus Deo? Instante itaque celebratione totis viribus curare debet, ut in ara cordis ignem divini amoris succendat, actusque eliciat diversarum virtutum qui heroici sint, et tanto sacrificio, eiusque termino et obiecto, quantum fieri poterit, convenientes.
Quia vero in hoc sacrificio non solum animus, sed etiam corpus occupatur, ipsum quoque oportet ab omni sorde incontaminatum custodire. Si enim sacerdos Mosaica sacrificia, quae non nisi infirma et egena elementa fuerunt, ac umbra futurorum, oblaturus, ex Dei praescripto nitidis vestibus indui, corpusque lavare tenebatur: quanto magis decet a sordibus etiam corporeis Christianum sacerdotem expurgari, qui Domini sui Carnem et Sanguinem offert, comedit, et bibit? Et primo quidem necessariae celebraturo sunt hae corporis dispositiones, ieiunium scilicet, castitas, et carnis munditia, de quibus disserere ad scholasticos spectat: vestes item compositae, modestae, quae sordibus careant et pompa, nec quidquam redoleant quod a statu sacerdotis alienum sit. Tum quia Christus ante huius sacramenti institutionem lavit pedes discipulorum suorum, debet sacerdos pedes animae, qui sunt affectus, ab omni macula expurgare, cor lacrymis abluere, et dum manus lavat, actu ferventissimo contritionis omnem vel levissimam culpam expiare. Cum vero lotis manibus hostiam patenae imponet, intentionem renovabit, considerans quod ille panis mox fiet Corpus Christi: tum ex suae vilitatis et immensae dignitatis huius mysterii apprehensione actus eliciet timoris et confusionis.