Absoluto Canone iam te ad Communionem praeparare debes facto initio ab oratione Dominica, quam cum tremore, et filiali erga Deum affectu recitabis, oculis in sacramentum intentis, quia Christus simul cum Patre preces tuas audit, et exaudit. Septem sunt eius petitiones, in quibus summatim continentur res omnes a Deo petendae, et pro quarum impetratione hoc sacrificium offertur. In prima petitione desiderium excitabis eximiae tuae et aliorum sanctitatis, ut gloria Dei augeatur, ut ab omnibus ametur et timeatur, eiusque sanctitas, bonitas, sapientia ubique innotescat. In secunda, optabis Deum in tua, et caeterorum voluntate regnare, simulque petes ad regnum illius feliciter pervenire. In tertia rogabis, ut omnes homines sic Deo serviant et obediant in terris, sicut ei ab Angelis servitur in coelis, nunquam peccando, et quae illi grata sunt semper ferventissime facendo. In quarta, omnia necessaria pro victu, vestitu, caeterisque temporalibus postulabis. In quinta, implorata Dei liberalitate pro alimentis, eiusdem clementiam pro remissione peccatorum deprecaberis, elicito actu contritionis, et sincerae dilectionis omnium inimicorum, et aliorum, qui tibi causa fuerunt alicuius molestiae, pure illos amando propter Deum. In sexta, diffidens de propriis viribus, et timens malitiam et inconstantiam tuam, petes a Deo, ut te praeservet a tentationibus, ne forte in eas inductus, ab eius gratia et amicitia excidas. In septima, a malis culpae et poenae liberari precaberis, atque ab omnibus adversitatibus, quas diabolus et mundus contra te moliuntur.
Haec postrema petitio fusius explicatur in sequenti oratione, Libera nos, quaesumus, Domine, in qua mala enumerantur, a quibus postulas liberari, praeterita scilicet, praesentia et futura. Mala autem praeterita sunt peccata, de quibus scriptum est: Fili, peccasti? Ne adiicias iterum, sed de praeteritis deprecare ut tibi dimittantur. Praesentia sunt quotidiana peccata, et aliae calamitates. Futura sunt tentationes, et aliae imminentes miseriae: quae sine speciali Dei adiutorio evitari non possunt. Ad haec impetranda opem flagitas Beatae Virginis, Sanctorumque Apostolorum Petri, Pauli, et Andreae, et omnium Sanctorum: et signans te signo crucis pacem petis, quam Christus nobis sua passione promeruit.
Sequitur fractio hostiae in tres partes, quarum unam dum calici immittis, intimam cum Deo unionem postulabis. Pacem populo annuntians, triplicem cunctis pacem desiderabis: pacem scilicet uniuscuiusque cum Deo, quae in eius gratia et amicitia consistit: pacem cum seipso, quae in concordia appetitus cum recta ratione sita est, ut quod ista dictat, ille exequatur: pacem cum proximo suo, ut nemo alteri praebeat offensae occasionem, sed omnes potius Christianae charitatis officis sibi devinciat.
Ad primum, Agnus Dei, elicito actu fidei erga Christum ibi praesentem, qui est vere Agnus Dei pro nobis in cruce immolatus, liberari et praeservari petes ab omnibus miseriis spiritualibus, quales sunt habitus pravi, tepiditas in obsequio Dei, inconstantia in bene coeptis. Ad secundum, liberari item et praeservari petes a miseriis temporalibus, a peste, fame, bello, morbis, et persecutionibus, quatenus a servitio et cultu pacifico Dei nos impediunt. Ad tertium, pacem postulabis, quam parit bona conscientia, dominium suu, omniumque rerum creatarum contemptus.