Si ad omnes sacras functiones sancte accedendum, et omnes sancte peragenda sunt; multo maiori sanctitate hoc divinum sacrificium offerendum est, quo nihil sanctius, nihil excellentius, nihil divinius esse potest. Ad hoc omni conatu niti debes, Christiane Sacerdos, si tam sublimi, et tremendo ministerio rite et perfecte fungi desideras. Qua in re ut tibi prosim, documenta quaedam generalia praemittam: deinde sigilatim proponam aliquot considerationes pro singulis sacrificii partibus, ex quibus pios elicere affectus possis, et mentem utiliter occupare, ne distrahatur. Neque deterrearis si huiusmodi considerationes et affectus aliquanto fusius explicavero: licet enim multis verbis describantur possunt tamen in momento elici, nec Missae celebrationem solito prolixiore reddent, ut reipsa experieris; nam ipso usu memoriae tenaciter infigentur, adeo ut eos quasi naturaliter eliciturus sis, absque ulla confusione, aut capitis fatigatione. Primum generale documentum est, ne toto sacrificii tempore Deum offendas ullo peccato veniali: nec ullo defectu et imperfectione tam venerandi sacrificii excellentiam contamines. Id vero assequeris, si ea reverentia, attentione et devotione celebraveris, quae omnem vel levissimam animi evagationem excludat, si exactissime et scrupulosissime observaveris quidquid in Missali praescribitur circa ritus et caeremonias, eo modo quo a viris serio perfectioni incumbentibus observari solent.
Secundo, omnia verba, quae sive elata, sive submississima voce proferuntur, clare, distincte, ferventer, et absque ulla festinatione pronuntiabis, nihil interim mente revolvens, quantumvis bonum et sanctum videatur, quod a propria et litterali verborum significatione alienum sit, ut te menti Ecclesiae conformes, quae omnes Missae preces, lectiones, et sententias magno cum delectu ad sacerdotis et adstantium instructionem et devotionem selegit. Ad hoc autem plurimum proderit omnes Missae ritus perspectos habere, eaque omnia probe intelligere, quae tum in Lectionibus, Collectis, Evangelio, Versibus, et caeteris huiusmodi; tum in Canone continentur quae facile disces ex eorum lectione qui de officiis Ecclesiasticis scripserunt, quales sunt Isidorus, Amalarius, Rabanus, Berno, Hugo Victorinus, Rupertus Abbas, Dionysius item in libro de Ecclesiastica Hierarchia; Germanus in Theoria rerum Ecclesiasticarum, et ex recentioribus Gabriel Biel in Canonem, Durandus in Rationali, IoannesBaptista Scortia de Sacrificio Missae, et alii plures. Affectus vero elices, quales infra proponam, eorum quae recitas et agis sensui et significationi convenientes.
Tertio, sicut in Missali praecipitur, antequam sacris te vestibus induas, Missam celebrandam perquires, perleges, et ad ea quae dicturus es signacula ordinabis, ne te postea contingat aut verbis haesitare, aut in caerimoniis deficere, et perturbari.
Quarto, processurus ad Altare, Crucifixum vel aliam imaginem humillima inclinatione salutabis, te tanto ministerio indignum reputans, atque ideo ipsius Christi, Sanctorumque opem implorabis. Tum ipsum Christum mente intuere, quasi cruce onustum, et ad Calvariae montem iturum, ante te incedentem. Sequere ipsum primarium offerentem, cuius passio et mors a te debet repraesentari: sequere, inquam, cum modestia et gravitate, et agmina Angelorum te undique stipantia venerare: teque existima ex hoc mundo in coelum transferri.
Quinto, cum perveneris ad altare, coelum tibi desuper veluti apertum contemplare, et curiam coelestem, Deumque ipsum spectantem te pro universa Ecclesia hostiam litantem immaculatam. Memineris poenam mortis olim indictam bestiae quae montem tetigisset, idque tibi applica hominum pessimo, et timorem concipe. Mox in Deum assurgens satage quantum potes ferventissimos actus charitatis elicere, cupiens in Christum totus converti, eique simillimus fieri virtutum imitatione. Cum denique librum aperis, memor esto libri, quem aperuit Agnus, et septem signaculorum eius; et desidera Christi fidem in universum orbem propagari.
: Ed. distrabatur, manifesto mendo typographico pro distrahatur.