Deus coeli et terrae infinite amabilis, et omnium bonorum fons indeficiens, ego N. omnium natorum miserrimus peccator, et Ecclesiae minister indignissimus, ante thronum gloriae tuae humi provolutus, quam maximo possum amoris, reverentiae, et devotionis affectu, volo et intendo hodie sacrosanctum Missae sacrificium altissimae Maiestati tuae, cui soli debetur, iuxta ritum Sanctae Romanae Ecclesiae offerre, et ex nunc offero, una cum omnibus sacrificiis tibi placitis quotquot a principio mundi oblata sunt, et usque ad finem offerentur: simulque pretium sanguinis et cunctos labores ac cruciatu Redemptoris nostri; omnia merita sanctissimae et immaculatae Genitricis eius; omnium Sanctorum virtutes, totiusque militantis Ecclesiae laudes et preces. In unione illius admirabilis sacrificii quod idem Unigenitus tuus in ultima coena instituit, et in cruce consummavit factus sacerdos suae victimae, et victima sui sacerdotii: affectu ac nomine eiusdem, totiusque Ecclesiae sanctae, et omnium mecum quocunque modo offerentium: ex puro tui amore ac desiderio tui beneplaciti semper et in omnibus perficiendi. Ad tuam maximam laudem, et cultum, et gloriam: in protestationem supremae tuae excellentiae, dominii tui in omnes creaturas, et nostrae subiectionis et dependentiae a te: in cultum latriae tibi soli debitum, simul cum adorationibus tibi gratissimis eiusdem Christi Filii tui, Beatae Virginis, omniumque Angelorum et Sanctorum. In memoriam vitae, passionis et mortis praefati Domini nostri, et in obedientiam eiusdem mandati, quo praecepit, ut idem in eius commemorationem faceremus. Ad honorem et augmentum gloriae Deiparae Virginis, omniumque Angelorum et Sanctorum, eorum praesertim quorum hodie festivitas celebratur. In gratiarum actionem pro universis beneficiis tuis, quae mihi indignissimo peccatori, cunctisque hominibus, et omni creaturae conferre dignatus es. In propitiationem et satisfactionem pro peccatis totius mundi, et pro meis specialiter, de quibus doleo, quaeque detestor et abominor super omne detestabile, quia tibi maximopere displicent, cum firmo proposito emendationis. Et quia hoc sacrificium viam impetratoriam infinitam habet, offero illud pro meis, et omnium viventium, ac defunctorum necessitatibus; et primo quidem fructum quem possum et debeo, illi principaliter applico pro quo celebrare intendo, et si forte contingat eum non indigere, vel non esse capacem, opto et volo hunc fructum ad N. derivari: cum applicatione Indulgentiarum mihi vel tali defuncto. Secundario autem sine eius praeiudicio pro quo offerre primario teneor vel intendo, offero pro omnibus mihi peculiariter commendatis, pro N. et N. pro tali gratia obtinenda, et pro cunctis viventibus atque defunctis, pro quibus me indignum famulum tuum legatione apud te fungi voluisti: ut defunctis requiem indulgeas, vivisque gratiam concedas tibi serviendi, et in amore tuo usque in finem perseverandi. Amen.