Formidabilis est, et non sine horrore audienda Apostoli comminatio dicentis: Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit Corporis et Sanguinis Domini Quare celebrare volenti revocandum est in memoriam eiusdem praeceptum: Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat; qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Et quidem probatio omnino necessaria est, ut nullus sibi conscius mortiferae labis ad sacrificandum praesumat accedere, non praemissa sacramentali confessione, quantumvis sibi contritus videatur; alioquin panem vitae in mortem et condemnationem accipiet. Ut vero ex hoc divino convivio, quod sanctis animabus inexplicabiles praebet delicias, mens abundantius reficiatur, non solum a mortalibus, sed etiam a venialibus culpis, et ab omni terreno affectu eam expurgare oportet, et puram ac vacuam Deo exhibere gratiae suae donis implendam et exornandam.
Hac de causa boni sacerdotes, quos te imitari par est, vel quotidie, vel alternis diebus, vel bis saltem in hebdomada animo vere contrito ad confessionem solent accedere, omnesque malorum radices evellere conantur, atque omnem vel levissimam maculam abstergere. Quod si nihil sacramento Poenitentiae expiandum occurrat, intensum nihilominus contritionis actum de totius vitae delictis elicere non omittes, quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.
In ipsa autem confessione vitanda prolixitas nimia, et nimia diligentia in levioribus culpis recensendis: satius enim est intime de iis dolere, et per devotam cordis ad Deum conversionem eas expiare, quam in iis ad instar historiae sine proposito emendationis, sicut ut plurimum contingit, enarrandis immorari. An vero expediat quotidianas imperfectiones in confessione explicare, ut status poenitentis notior sit Confessario, non est una Magistorum spiritualium sententia; tutior tamen et communior est, oportere eas extra sacramentum manifestare. Cavendus item multorum error, qui se prolixe de iis accusant, quae peccata non sunt, ut de pravis habitibus et passionibus, et de circumstantiis impertinentibus; quod sint superbi, iracundi, et proni ad malum; Quod Deum non amaverint ex tota cordis intentione, et alia eiusdem generis multa, de quibus et aliis ad confessionem pertinentibus suadeo, ut omnino legatur tractatus sancti Bonaventurae de modo confitendi, et puritate conscientiae.
Confessioni autem duplex praeparatio praemittenda, remota et proxima. Remota in hoc consistit, ut per vigilem cordis custodiam, profundam tui cognitionem et exactam discussionem, eam comparare studeas conscientiae teneritudinem et puritatem, quae commissos defectus statim sentiat, et fideliter memoriae suggerat. Deinde assuesces actum contritionis frequentare, et quotidianum examen sic instituire, ac si statim confiteri deberes. Proxima aliquot actus complectitur: nam primo gratiam efficacem petere debes omnia peccata agnoscendi, detestandi, et emendandi, tum in memoriam revocanda quaecumque ab ultima confessione commissa sunt: Demum de singulis actum doloris elices cum firmo constanterque proposito ab his deinceps abstinendi, et satisfaciendi. Quod si peccata leviora sint, omnia corrigere propter humanam fragilitatem difficile est, propones saltem et conaberis, quoties ad confessionem accedis, aliquod ex his deponere, in quod frequentius labi soles.