Quandoquidem huius sacramenti pars essentialis, eaque praecipua, est dolor et contritio ob admissa facinora, huic maxime insistes, praemissa brevi consideratione alicuius motivi eiusdem contritionis, qualia sunt, 1. Gravitas peccatorum, quibus offenditur Deus, cuius bonitas infinita ne levissime quidem laedenda foret, etiam ob salutem totius mundi. 2. Atrocissima damna, quae tam in ista quam in altera vita ex peccato oriuntur. 3. Inscrutabilitas iudiciorum Dei saepe ingratos deserentis, tepidos evomentis. 4. Brevitas et incertitudo temporis gratiae, quo potest offensa Dei expiari. 5. Memoria aeternitatis, eiusque interminabilis durationis. 6. Inaestimabilis dignatio Dei, qui tanta passus est, ut te a peccatis liberaret. 7. Magnitudo beneficiorum tibi a Domino collatorum, pro quibus turpissimum est non te gratum bene vivendo exhibere. 8. Sublimitas aeterni praemii, et facilitas mediorum ad illud acquirendum. 9. Infinita amabilitas Dei infinito obsequio propter se dignissimi, quia ipse est summum bonum, qui te amore incomprehensibili prosequitur.
Haec motiva si attente consideraveris, facile poteris summam in te contritionem excitare. Sic autem dispositus ad pedes Confessarii accedes, quasi ad lavacrum sanguinis Iesu Christi, in quo te ab omnibus inquinamentis tuis dealbandum fore confides. Duos ibi sacerdotes adesse putabis, visibilem unum, alterum invisibilem, qui penetralia cordis intuetur. Ideo humillime quasi filius prodigus resipiscens benedictionem petes, et gratiam bene confitendi, praemissaque generali confessione, actum contritionis renovabis. Tum magna interiori et exteriori reverentia, quanta Iudici solet a reo exhiberi, peccata tua sacerdoti, qui Christum Iudicem repraesentat, confiteberis nude, sincere, humiliter, non ex habitu et consuetudine, plorans coram Deo flagitia tua cum rubore et confusione. Dum vero sacerdos profert verba Absolutionis, iterum actum contritiones elices, teque a Christo ceu filium prodigum osculo excipi, nova stola ornari, amplexu constringi putabis, additis ab eodem illis verbis: Remissa sunt tibi peccata tua, iam amplius noli peccare. Quare gratias ei ages dicens cum Propheta: Nunc caepi, et incipies ab illa hora vitam sanctius instituere.
Post Confessionem, id quod impositum tibi fuerit pro satisfactione statim persolves, Deoque offeres in unione passionis Christi et satisfactionum omnium Sanctorum. Deinde examina an vera fuerit contritio elicita, an intima cordis penetraverit, an diligentem discussionem praemiseris, an culparum gravitatem agnoscas, an aliquid praetermiseris, an tibi ex ignavia ignoscas, an teipsum arguas, et ad serio poenitendum impellas.