Ante orationem, ait Sapiens, praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.1 Quod si Deum tentare atque ad iracundiam provocare dicitur, qui ipsum audet in oratione interpellare, non praemissa diligenti et accurata praeparatione: quanto magis eundem sua temeritate et audacia irritabit, qui Unigenitum suum illi offerre, ipsumque suscipere imparatus praesumet? Et si Rex, aut Princeps magnae potentiae tibi, o Sacerdos, significasset, ut illi hospitium crastina die parares, quanta sollicitudine expurgare domum et ornare satageres, totam etiam noctem ducens insomnem, ne quid ille veniens incompositum et indecorum reperiret? Nunc vero Rex regum, et Dominus dominantium mandat tibi per Prophetam dicens,2 Praeparare Israel in occursum Dei tui, quia ecce ego veniam, et manebo in medio tui. Vide ergo et considera quanta diligentia thalami tui tergere sordes debeas, quali apparatu ipsum ornare, quo dignus fias a tanto hospite visitari. Talem se Deus exhibebit animae tuae, qualem se illa praeparaverit ei: quantumque tu apposueris ad diligentiam, tantum ille adiiciet ad gratiam. Vetus paroemia est, Adoraturi sedeant, qua paratum purgatumque animum ad Deum afferre monemur. Quidam etiam Ethnicus ait, Dimidium facti, qui bene coepit, habet: in singulis enim actionibus id inprimis curandum est, ut recte ordiamur. Omnium autem optima praeparatio, et magis necessaria illa est, quae in puritate et sanctitate vitae consistit; cum quidquid agis, quidquid cogitas, quidquid moliris, ad hunc scopum refers, ut vivas vita divina, teque dignum reddas hoc coelesti convivio. Sicut enim fructus frequentis celebrationis in hoc praecipue attenditur, ut quotidie crescas in humilitate, patientia, mundi contemptu, et charitate: ita vera praeparatio in hoc sita est, ut quotidie aliquid vitii deponas, aliquid virtutis acquiras, donec possis cum Apostolo dicere: Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus. Et illis quidem, qui Deo iugiter adhaerentes mentem habent rebus divinis exercitatam, non erit difficile sanctioris vitae incremento se ad digne celebrandum recte disponere: aliis vero, quorum maior numerus est, qui minus idonei sunt ad animum sursum erigendum, varia Sancti Patres documenta praescribunt, quibus adiuti ad Deum accedant tali cura, et dispositione, quae tanto misterio digna sit. Quaedam ex his iam supra a nobis tradita sunt: alia infra explicabuntur.
: Ed. iufra, manifesto mendo typographico.