Ad te, Piissime Iesu, refugium meum et consolatio mea, ad te moerens et tristis venio, recogitans tibi annos et delicta mea in amaritudine animae meae. Ad te verba doloris effundo, misericordiam tuam implorans, ut facias opus tuum, quod est misereri et parcere, tollens peccata mea, quae sunt maxima miseria mea. Ne despicias voces et singultus ovis perditae, et filii prodigi ad tuam pietatem redeuntis de regione longinqua: non enim laetaris in perditione morientium, qui ut ego non morerer, mortem subire dignatus es. Vermis terrae retribui tibi mala pro bonis: et heu quot mala et quam gravia peccata pro tantis et tam eximiis bonis! Et tamen loqueris ad sponsam tuam praevaricatricem animam meam, postquam fornicata est cum amatoribus multis, ut revertatur ad te et suscipies eam, quia misericordia tua super omnia opera tua; et maior est bonitas tua, quam iniquitas mea. Surgo igitur et venio ad te corde contrito et humiliato: venio ut laver, o fons aeternae vitae, ad quem sitio sicut cervus ad fontes aquarum: venio ut illuminer, o lux mea, et amem te, et confitear adversum me iniustitiam meam. Emitte lucem tuam et veritatem tuam, et illumina mentem meam, ut omnia mea mala quae commisi, et bona quae omisi distincte cognoscam, et integre confitear; nec me permittas computrescere in sordibus meis, tu qui omnium misereris, et nihil odisti eorum quae fecisti. Fac me assueta mala relinquere et tibi placitis operibus occupari, ut ubi abundavit delictum, tua gratia superabundet: et sicut fuit sensus meus ut errarem a te, decies tantum iterum conversus requiram te. Doleo, benignissime Iesu, de omnibus et singulis peccatis meis, eaque detestor super omnia mala, non solum arido et imperfecto corde meo, sed corde etiam et affectu omnium vere poenitentium, ex gratuito tui amore, quia Deus es infinito amore dignissimus: firmiterque propono quaelibet potius subire mala, quam iterum peccato consentire. Exactissime item confiteri volo, tibi et proximo integre satisfacere, atque omnes peccandi occasiones deinceps evitare. Quidquid vero mihi deest, suppleat mors tua, sanguis tuus, et superabundantia merita tua, quibus fretus veniam obtinere spero, et gratiam mores meos corrigendi, et in bono usque ad finem perseverandi. Et nunc, Domine, qui dedisti mihi cognoscere flagitia mea, perfice contritionem meam, et perduc ad finem satisfactionem meam. Ure me igne amoris tui, et separa a me quicquid displicet maiestati tuae. Purifica omne quod tibi non placet in me, ut in te vivam non in me, et in te moriar ac propter te, Salvator meus, Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.