An Religiosus superioris licentia habens superflua, sit proprietarius.
CERTUM est, et superiorem concedentem, et Religiosum habentem, lethalis esse reos, ex Conc. Trid. sess. 25. cap. 2. et sacra Congr. apud Qqarant. V. Casus reservatus, et Clementina apud Nauarr. Com. 4. de Regul. num. 27.
An vero proprietarius sit contra Paupertatem; Arbitrot hunc reum, non enim video cuius criminis alius reus sit, nisi proprietatis, cum utatur superfluis, contra voluntatem Pontificis, summi Patris, ut habetur in Conc. Trid. loc. cit. Ita Maior in 4. d. 38. q. 9. Petr. Nauar. lib. 3. de Restit. cap. 1. d. 1. n. 168. Graff. 2. p. lib. 3. cap. 19. Bassaeus Baffaeus num. 11. ubi rerum superfluitatem exponit cum D. Bernardo in Apol. ad Guilelm. et in ep. ad fratres de monte Dei et serm. 4. Adveniens.
Optime differit S. Bonavent. ad c. 1. Reg. in ea verba: Vestimentis vilibus induantur.
Superfluitatem in rebus, maxime pompam in aedificiis, damnat S. Doctor q. 6. in Regulam, ubi hos contra paupertatem graviter agere ait. Insuper, eos scandali, et aliorum peccatorum reos clamat.
IN Apol. pauperum, responsionis 1. c. 2. et 3. reprehendit graviter superfluitatem victus; Pressius c. 3. respons. 3. Graviter vero cap. 2. respons. 5. Eluit, quae adversarius quidam opponit e divitiis antiquorum Levitarum, e templi Salomonis Augusti pompa, ut paupertatem Evangelicam evertat. Et cap. 3. penuriosam approbat paupertatem. Eadem confirmat, c. 4. et in Epistolis ad Ministros.
HAEC oporteret transcribere nullo mutato Iota. Sed obsecro affluentem S. Doctoris sapientiam percurrite, et ebibite. Sane admiror Baffaeum ad S. Bonaventuram, non remittere; imo neque ipsum nominare.
PRAELATUS e regione non ministrans necessaria subditis, cum possit, et peculiari ansam exhibet, peccat graviter. Ex D. Antonin. 3. part. tit. 16. c. 1. §. 11. Silvest. V Relig. 6. q. 7. Sanchez l. 7. c. 11. n. 26. Less. l. 2. c. 41. dub. 5. Val. disp. 10. q. 4 puncto 2. Baff. n. 13. Peccat etiam plures recipiens, quam reditibus, vel eleëmosynis valeant sustentari, ut habes in Concilio Tridentino sess. 25. cap. 3. et in Decreto de celebrat. Missae sub Urbano VIII.
EA vero, quae vitae Religiosae sunt necessaria, debent esse in communi. Vide S. Doctorem opusculis adductis cum D. Basil. in Constit. Monach. c. 9. Chrysost. homil. 58. ad popul. Antiochenum.
An Religiosus peccet accipiendo pro aliis eleëmosynas.