De Poenis, et signis Proprietarii.
PRIMO, proprietarius in morte privatur sacra sepultura, cap. Monachi de statu Monach. sepeliendus ergo est in sterquilinio cum pecunia. Quod si iam in loco sacro iacet, exutrahendus. Secundo, cap. cum ad Monasterium, de stat Monach. decernitur, ut Proprietarius expellatur: Sed hoc non est in usu; at carceri mancipatur ad Poenitentiam. Tertia ex Conc. Trident. sess. 25. privetur biennio voce tam activa, quam passiva. Vide Sanch. l. 7. c. 20. Faust. l. 8. q. 158.
PRIMUM autem, ac praecipuum proprietatis signum notatur cap. Monachi, si inveniatur Religiosus peculium possidere proprio nomine, ubi indicatur pro poena, ut donec resipiscat, ab Altaris communione removeatur, quippe reus, et sacrilegii contra votum, et furti, retinendo alienum.
SECUNDUM signum, est rei occultatio; nam etiamsi ab initio cum praesumpta venia superioris res auferatur, si tamen postea occulletur animo retinendi, et non cedendi eam praelato petenti, proprietatis vitium incurritur. Et hoc quidem verum est etiamsi cum expressa licentia res fuerit in particularem usum alicuius Religiosi ascita; nam talis venia praesumitur concessa, ea tacita conditione, ut semper sit sub Dominio praelati; si talis sit Religio, ut possit possidere in communi.
HINC nonnulli magnum proprietatis indicium inde eliciunt, quod quis rem aliquam clavi obsignatam habeat absque superioris licentia, etiamsi rem ipsam cum hac licentia nactus sit; qui modus hic arguit mentis, et affectus tenacitatem ad rem non suam; praeterea in proprietariae possessionis signum in lege civili solet tradi clavis leg. clavibus ff. de contrahend. empt. propter has rationes huic sententiae ortum, et originem dedisse censentur Alvarus Pelag. lib. 1. de planctu Ecclesiae, cap. 67. Corduba in expositione Regulae, cap. 6. quaest. 9. et Serena Conscientia quaest. 81. Et sane antiquitus patribus plane perosum erat rem aliquam clavi obsecrare, ut habet Cassianus lib. 4. c. 15. de instit.
VERUM certum est, in se clavem non proprietatis, sed custodiae signum esse, ut bene notat Suarez lib. 8. de paupertate, cap. 12. unde in tantum proprietatem indicat, in quantum rem aliquam communi usui absque superioris licentia, praesumpta vel expressa, subtrahit, et occultat, ita ut de ea nequeat superior disponere, ut varii arguunt Auctores apud Suarez loco citato, qui monet religionis consuetudini in hac re standum, sicut et superiorum permissionibus, qui id possunt vel inhibere, vel concedere;
An autem proprietatem arguat, rem aliquam obtinere cum irrationabili, seu iniusta superioris licentia; negat Suarez cum aliis, quos allegat; quia licet talis venia male concessa sit, cum tamen non sit paupertatis dispensatio, sed concessio circa materiam paupertatis remotam, potest subditus licite ea uti, et eo potiori iure, quod mentem semper paratam habeat rem talem ad nutum, et libitum superioris remittere.